Latin
369.1 to 369.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 369.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quintum quia ubi uolui cum uesicatione materiam attrahere administraui linimentum factum ex succo flammulae uel pedis coruini Sextum &ultimum &leuius omnibus est quia saepe feci liniri caput cum sapone simplici nigro, cui aliquando cum fortius uolui ipsum efficere commiscui de puluere arthanitae aut anfodil lorum, aut de puluere foliorum pedis coruini exiccati, &tu eli ge quod tibi placet De regimine per intentionem digestionis materierum. incipit ut sequitur. III. Cap. Am satis ex praedictis apparere potest quòd oportet medicum intendere ad digestionem materierum. Cum enim in Luiro isto materiae periodicae congregentur in capite difficile est imaginari quòd ita ibidem contineantur quòd aliqua ea rum particula ad pectus non decidat uel in ipsum iam defluxerit, &gratia quidem huius insurgit necessitas cum digerentibus aspicientibus caput &pectus &aliquando totum corpus cum istis instrumentis Primum est digestiuum materierum in capite &pectore leue satis. Rec. aquae uiolarum, aquae nenufa. an. J. j. 8. aquae capill. ue 3. ij. misce Duo enim prima principaliter caput respiciunt, tertium uero pectus. Aliud digestiuum simile huic &fortius praedicto est hoc. Rec. syr. uiola. 3. j. syrupi de liquititia. 3. s. aquae florum salicis bu glos. &nenufare. an. 3. j. misce. Tertium digestiuum &fortius praedictis ad materiam fixiorem est hoc. Rec. syr. acetos. simplicis, syr. de nenufare. an. 3. 5. aquae capill. uene. boraginis &uiolarum. an. 3. j. misce Quartum digestiuum ad materias phlegmaticas ubicunque locorum est hoc. Rec. syr. de sticados, syr. acetos. compositi. an3. vj. aquae betonicae, melissae. an. 3. j. s. misce Quintum digerens materias phlegmaticas forticris resistentia est hoc. Recip. oximellis squilitici, syr. de prassio. an. 3. vj. aquae hyssopi. 5. iij misce. Sextum digerens materias adhuc magis compactas est hoc Rec. syr. de prassio, syr. de calamento, oximel. squillitici. an. 3. j. aquae iris &prassij. an. 3. j. s. misce Et si uelis digerere materiam commixtam ex cholera et phieg mate aggrega haec digestiua secunda cum primis confrangendo ea cu medicinis a dominio respicientibus choleram aut econ uerso, aut aequalem utranque secundum necessitatem mixtionis materierum. Et si uelis cum istis addere digerentia materiam melancholicam respicientia describe sic. Rec. syrupi de epithimo. 3. i. 8. aquae lupulorum uiola. an. 3. i. S. uel. ii. Imisce. Et si erit tua intentio ad materiam adustionem habentem. Rec. syr.