# Consilia 373

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/373
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/373

Cap. VII. X his quae in intentione praecedenti immediate & in alia ubi de diuersionibus capitis pertractatum est satis conSuenienter apparere potest quòd caput confortatur ex pra dictis capiendo confortationem pro omni operatione quae mor bum & eius causas a, membro auferre potest. Si uero capiamus confortationem pro quadam operatione a stipticitate & siccitate proueniente uel inducta in cerebrum & pectus quae uidetur proprie a Galeno intelligi tertio tegni dum inquit. Expellunt se uasa stipticis farmacijs confortata: tunc patet quòd omnis medicina quae cum conuenienti sui caliditate subtiliatione 8 exiccatione membrorum substantiam lassatam uel extensam munire potest erit hoc modo proprie confortatiua nominata. De quibus nonnulla expertissima tam capiti quàm pectori uel stomacho applicanda in hoc ordine inferius tanguntur. Et primum quidem horum est frequens masticatio masticis. quae materiam a capite educens sigillat in ipso stipticitatem & siccitatem Secunda medicina est sandaraca licet sit fortior quam praedi cta in operatione sua Tertia est masticatio cubebae Quarta & adhuc melior est masticatio nucis muscitae. Quinta est masticatio corticis eius, & est macis Sexta est frequens odoratio pul. maioranae in panno ligatae Septima est frequens odoratio pomi secundum hunc modum

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
