# Consilia 376.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 376.1 to 376.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/376.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/376.1

Et si quidem aer talis non inueniretur natura liter tunc artificialiter praeparetur euentando ipsum cum flati uentorum praedictorum suis temporibus, aut cum suffumigationibus istis in diebus caloris Rec. foliorum citri & citranguli rosarum sandalorum amborum an. M. iij. uiol. florum nenufaris an. M. ij, contundantur grosso modo & aspergantur ad carbonei ignitos, & suffumigetur bis uel ter camera cum eis. In diebus us ro frigoris suffumigetur camera cum colofonia aut cum thure minuto aut cum laudano purissimo uel alio aromatico calido de quibus magna copia inuenitur apud graecos principaliter rectificetur regimen istius ex par Secundo te motus ut omnino abstineat ab omni exerci tio usque quo plene purgatus erit, aut saltem euitet exercitium aequitandi & uectigandi in tantum quòd etiam nauigatio est ei prohibenda, per motum enim omnem agitantur materiae & pro hibentur a bona digestione earum. In summa itaque melius est ei quiescere cum maiori parte suae occupationis sedendo au iacendo. & tertio principaliter hic uir operam det dorIterum mitioni magis quàm uigiliis, ut melius perficiatur materierum digestio propter meliorem applicationem inni ti calidi non solum ad materias humorales, uerum etiam ad nu trimenta melius digerenda. naturales enim operationes attrabendi retinendi digerendi & expellendi apponendi & uniendi & assimilandi nutrimentum membris optime perficiuntur in dormitione, non autem in uigilijs. Adde autem quòd uigiliae di strahendo materias in pectore congregatas sunt causa praecipitationis earum ad membra debilia. Quicquid autem sit dormi at super latere ubi maiorem inuenit quietem, licet exclusis causis impedientibus esset ei conuenientius dormire prima dor mitione super latere dextro secunda uero super sinistro & iterum reuerti tertio super dextro. Per primum namque decubitum con uenientius applicatur hepar stomacho ad uigorandum digestio nem eius. Per secundum autem decubitum melius disponitur portenarium stomachi ad delegandum chilum ad meseraicas per portas. Per tertium uero decubitum facilius labitur chilus in meseraicas & sugitur ab eis minori compressione compressis a mole hepatis super stomacho.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
