# Consilia 379.6-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 379.6 to 379.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/379.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/379.6

Quarta regula est, quod neque etiam in secunda cibatione pro cedatur reliquiis caliditatis in corpore manifeste apparentibus. patent istae duę regulę quoniam per applicationem ciborum cum re liqua superfluitatum in stomacho comprimitur diafragma, & totum pectus nocetur, & materię humorales corrumpuntur aut saltem corruptioni disponuntur. Quinta regula est. quod in sua cibatione obseruet suam consuetudinem diu obseruatam non distanter ab ea spacio multo. Sexta regula est. quòd in tali cibatione subtrahenda est par tertia aut saltem quarta a consueta mensura cibi. patet. quia aegri tudines eius sunt de repletione, cui succurendum est cum inanirione sibi contraria Septima regula est quod nunquam cibetur aliquo uaporali & uentoso cibo, patet quia ex cibo uentositates generatae com primunt hepar & diafragma & praeparantur a nocumento anhelitus quae omnia euitanda funtiin dispositionibus eius Octaua regula est ut summopere caueat sibi à frequentata co mestione & potus assumptione. primum quia nihil deterius qui indigestum super indigestum ponere. sed in frequentatis eduliorum assumptionibus primum non est digestum quando acci pitur secundum, nec secundum quando accipitur tertium. quare haec omnia euitanda sunt Nona regula est. ut si propter contingentias aliquas reciperet hic potus aut cibus motus ad superiora nauseantes, tunc sta tim digito imposito in fine oris cum agitatione infra vuulâ pronecetur nomius ne materiae stantes in stomacho corrumpanCVIII. tur & corruptae generent nouas aegritudines, aut saltem augeant praeexistentes. Decima & ultima est. quod si post assumptionem ciborum & potuum perciperet hic uir grauedinem uel compraessionem in regione circa umbilicum superius, statim deponatur cibus per inferiora cum hoc composito. Rec. turbith albi canulosi & plani. 3. s. zingi. H. S. zuccha. duplum pondus omnium.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
