# Consilia 388-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/388-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/388-2

Cap. II. T autem regimen conueniens huic uiro administretur oportet omnes res non naturales esse alteratiuas ef fectiue ad infrigidandum, aliquando magis tamen ad exic candum, licet enim materialis causa aegritudinum huius uiri fit cholera citrina, tamen quia ad generationem concurrit maior pars phlegmatis aquosi quàm colerae. Ideo infrigidantia pri mi gradus aut usque ad secundam mansionem secundi sufficient, quae tamen oportet esse ficciora magis ut in fine secundi et principio tertii gradus. Similiter etiam conferunt ei temperata qua sufficienter reiterata remittere possent acuitatem cholerae iam predictae igitur aer et locus habitationis temperatae in EligalMY, qualitatibus omnibus praeterquam declinet ad siccitatem eleuatam, unde fugiat mansiones propinquas uallibus aut cursibus aquarum fontalium Caueat etiam a longa statione in domibus terraneis, quarum aedificia sint constructa reuolutionibus circularibus uel testudinalibus Et caueat a flatu uenti septentrionalis et partium sibi propin quarum, sed aspectus loci eius habitationis existat meridionalis et partium orientalium et occidentalium eidem propinquarum Et caueat a frigore pedum et capitis, immo teneat caput suum bene coopertum pannis duplicatis et proprie in nocte, quare quare corueniens ei est deponere capillos & deponere birreta E mo mensuram potus in plures partes diuidere.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
