Latin
390.5 to 390.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 390.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tali itaque aqua quae cocta sit adeo ut cadat eius quinta pars quatuor remanentibus uinum eius limphetur. Et si cum hac aqua coqueretur zuccarum tabarzeth bonum esses ei, &proprie magis in tempore hyemis. Si autem perciperet in stomacho nauseam, molliciem, uel lassitudinem, tunc optimum esset ut praedictam calibeatam efficeret. Ita quòd in duabu situlis eius bis extingueret frustum calibis ignitum absque rubigine aliqua Diebus autem ueris a medietate februarij usque ad medietatem mensis martij in quo tempore tales aegritudines solitae sunt inualescere. Laudarem ego ut ab omni uino abstineret saltem per unum mensem, &biberet claretum per hunc modum factum. Rec. aquae electae, ut prius situlas quattuor, zedoariae. 3. i. liquiritiae rasę &bene mollis. 3. 8. macis capill. ueneris an. 3. iiii. coquantur usque ad consumptionem quartae partis lento igne tunc ergo addantur eius zuccari secundae coctionis lib. iiii. &iterum coquantur usque ad consumptionem quartae partis. Post hoc totum coletur per pannum spissum &bene mundum duabus uicibus &ponatur in uasis uitreis uel lapideis uitreatis, &reseruetur usui. De hoc ergo bibat in potu solo per xl. dies aus saltem per mensem unum. Hoc in summa est regimentum huius ui ri per mensuram 6. rerum non naturalium sibi eligendum. De regimine huius dispositionis per medicinalia. III. Cap. Egimen ipsius medicinale per intentiones &instrumenta diuidendum est in duo capitula. Et primum quidem Rnarrabit modum obseruandum ab hoc principio decem bris usque ad finem ianuarij futuri 1444. Secundum uero capi tulum tanget curam canonici processus secundum intentiones &instrumenta necessaria, si eidem fuerint opportuna quando scribet mihi. Spero tamen quod per ea quae in primo capitulo nunc scribentur feliciter curatus erit Pro cuius primi capituli expeditione decem remedia eidem sunt applicanda, secundum modum qui nunc sequitur Quorum primum est. Rec. granorum fisticorum electorum. J. ii. granorum pinearum electarum. 3. i. capill. ueneris, macis, corticis citri. an. 3. i. florum buglossae. 3. ini.