# Consilia 405

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM CXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/405
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/405

quia sunt sermones gloriosi De numero autem medicinarum huic intentioni seruientis esset sirupus de berberis, sirupus de ribes, sirupus de granatis, & aqua mellissae. quae specialis est in hac dispositione defrangendo eas cum calidis ut praedictum est Quinta intentio in cura huius dispositionis est ad sedandum dolotem in partibus iam praedictis. Et si contigerit, quod pe quatuor intentiones iam praedictas non iam fuerit plene sedatus dolor, aut iterum si post phlebotomiam propter instantiam do loris indigemus localibus medicinis ad refrangendum dolorem, ne sit causa attractionis materierum ad partes illas tunc similiter expertus sum hoc singulare remedium. Rec. olei to. 3. iiij. cerae albae. 3. 8. dissoluantur simul & infundantur in aquam frigidam. cum ergo congelatum erit hoc totum, tunc abluatur bis in scutella uitreata continue agitando cum spatula cum aqua ros muscata, & in fine illius ponantur huius pulueres. Rec. corallorum amborum, sandalorum amborum, rosarum, spodij, lambruscae. an. 3. 1. croci. J. ij. ambrae gra. vi. incorporentur omnia simul, & fiat ex eo linimentum pectori abundanter anterius & posterius. Secundum est positio huius emplastri a quo non soleo esse de ceptus. Rec. uitellos ouorum numero viij. olei ros. 3. iij. croci. 3 s.been. al. & ru. ana. 3.i. capitum rosarum. 3. 5. spodii, trochiscorum de camphora ana. 5. 1. s. uiolarum, se. acetosae, se. endiuiae. ana. 3. iii. se. basiliconis. 3.ii. farinae hordei. 3 ii. fiat emplastrum in mon tario. postea coquatur cum aqua mellissae. 3. ii. usque ad conue nientem inspissationem. De cura doloris pectoris prouenientis a materia uehementer impulsa, & per pectus agitata.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
