# Consilia 407-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM. CXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/407-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/407-2

CONSILIVM. CXXV. De extenuatione mammillarum & omnium aliorum membrorum &c. medico ut JOn est inhonestum frequenter inclinet ingenia & operationes eius not Iys solum reducere ad finem santitatis, quinimmo etiam bene uiuendum uita politica & morali:omne ingenium & operationem suam transferat ad bonum finem: quo peiora possint euitari inconuenientia, propter quod si qua desiderauerit tumorem magnum mammillarum & pedum & caceticam speciem paleare uel remouere, quae non raro contingit postquam mulier fuit corrupta & pregnans; siue uero partu aut aborsu fuerit euacuata, his tribus debet pro uidere remediis: quae praedictis dispositionibus conuenienter subueniunt. Primum itaque est hoc R. polipodii, sarcocollae ru. aluminis rochae crudi. an. 3.i. sandaracae. 3. i. 8. cum succo foliorum consolidae mi. fiant pillulae, de quibus quicunque desiderauerit omni hora in aurora accipiat. 5. & tardet cibum horis ad minus. iiii In sarcocolla enim & polipodio inest uirtus attenuandi omnem carnositatem praeternaturaliter additam corpori humano. intan tum quòd extenuant ueram pinguedinem. ut potest legi septima quarii. & pluries alibi Secundum uero principale ingenium est, ut quaecunque suerit in hoc capitulo in omni cibario suo utatur puluere carabae & si infunderet puluerem talem in uino quo utitur in potu, lon ge uelocius extenuaret. propterea quia uinum ualde facile de ducit uirtutem cuiuscunque medicinaliter instrumenti ad remotas partes. Tertium uero principale instrumentum est hoc R. Gallarum cupressi, gallarum quercus, & proprie perforatarum. an lib.i. alu minis rochae, scoriae ferri praeparatae cum aceto. an. lib. 8. bulliant haec omnia in magna quantitate aquae gallarum qua utuntur coriarii. de hac igitur aqua semicalida lauentur pedes & manus & facies frequenter. & fomententur cum ea mammillae cum spon giis in ipsam infusis: quae iterum applicentur super uulua & par tibus pudibundis. extenuant enim &, exiccant partes illas aden potenter quòd faciunt mulierem magnifice corruptam appare re uirginem. ita ut deludantur ex hoc etiam qui sunt bene sapientes Et tu considera, quia omnia haec uadunt sub consideratione physica.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
