# Consilia 407-3

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM. CXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/407-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/407-3

CONSILIVM. CXXVI. De cancro in mammilla cum doloribus iuncturarum. Diuiditur autem Consilium in duo capitula. De regimine praeseruatiuo a cancro. CAP. I. honestissima domina dupli Icet haec ci molestetur aegritudinet quarum prima est dolor iuncturarum infe riorum corporis, secunda uero est suspectior cancer. scilicet in mammilla eius dextta iam manifestus. Et utraque istarum aegritu dinum aduocaret ad se tempus declarandi di uersitates causarum & signorum utriusque earum. Ego tamen hic necessitate compulsus solum aliqua scribam in dispositione cancri necessaria. pauciora uero ad dolores iuncturarum. Iste itaque cancer adhuc est in principio uniuersali eius: non dum tamen transiuit in augmentum & a proprietate eius est in CAAVI. paucis diebus uelociter augeri & magnificari. Et dolor mordicatiuus, & inflammatiuus in eo non est mignus neque conti, nuus. Et iterum tertio uenae mammillae apparatae non sunt mul, tum sensibiles nec grossae: neque colore nigro coloratae. Pulsatiuus etiam dolor abest. unde non apparent signa corruptionis huius apostematis. Propter quod duae in hac dispositione intentationes occurrunt. prima est prohibere augmentum & corruptionem huius.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
