# Consilia 408.1-5

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 408.1 to 408.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/408.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/408.1

spostematis ne transeat in ulcus. secunda intentio est praedicti apostematis tentare resolutionem iuxta posse. vero intentio complebitur instrumentis diligen Prima ter applicatis: quorum primum est. ut huic mulie ri usque ad. X. dies fiat phlebotomia de saphena dextri pedis. & haec uidetur utilis magis quam phlebotomia basilicae. Primo quia distrahit materias a loco patiente ad uiliores par tes ad quas talis materia iclinatur trahi, propter grauitatem eius. Secundo quia per lineam rectam magis trahitur materia a mammilla ad saphenam quàm ad basilicam aduersi lateris. Tertio quia cum talis materia participet uenenositate quadam non est distrahenda ad sinistram partem. quia transitus eius fieret per cor quod negatum est. quarta primi. capitulo primo. Quarta ratio talis materia etiam diuertitur per dyametrum conuenientem magis scilicet a superiori ad inferius Quinta ratio est, quia etiam forma talis conuenienter euacuat & distrahit a matrice, quod est ualde conueniens in mulieribus & proprie uiduis Educantur itaque sanguinis. 3. iiij. aut. v. & nullo modo praetermittatur haec phlebotomia. Etiam si praesenti anno fuisset fle potomata bis. uero instrumentum huius intentionis est quòd Secundum haec domina moretur in ciuitate, loco uel camera frigidi aeris & hu. usque ad medietatem octobris. In diebus uero frigoris declinet aer ad temperiem in qualitatibus: & nullo modo ad caliditatem manifestam, propter quod etiam uester eius stringant pectus, sicut apparuit mihi de eis. Similiter in otio degat quantum potest, & nullo modo exercitetur exercitio animae, uelut uociferatione magna multitudine uerborum, ira, furore, angustijs, & tribulationibus animae, quorum omnium est materiam ponere in fluxu ad mammillam aegram Caueat etiam ab ingluuiosa ciborum & potuum deglutitione, immo suauiter comedat, & longa & paulatim masticatione cibum deglutiat. Somnus etiam uel dormitio sit ei prolixa magis quàm occupatio in uigilando. Et summopere caueat ne dormien do iaceat super pectore & latere patientis membri De cibis autem sollicita sit: ut nullum accipiat cibum neque porum melancoliae generatiuum, aut exiccatiuum generant autem & multiplicant melancolicum humorem panis azimus pau ci fermenti per coctionem combustus & multi salis. Similiter caro omnium animalium antiquorum, ut bouina, uaccina, & par tes neruosae & ossuosae animalium, & lentes: caules, antiquus taseus. samach, fabae, faseoli, rizum & consimilia.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
