Latin
408.6 to 408.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 408.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et uinum nigrum grossum &conturbatum: ut solent esse quaedam Ferrariensia uina a quibus omnino fugiat Vtatur autem carnibus laudabilibus tamen pinguibus castratinis, uitulinis, &proprie de agno &piscibus laudabilibus elixis magis quàm frixis. Et in summa totum eius regimen ex parte ci borum inclinent ad pinguia artificiata tamen cum agresta non salita cum succo arancij &granatorum. Memoret autem uti lacticiniis cibis, &proprie lact ecocto compositis. Et utatur recocta colostra, &aqua lactis in plurimo usu sui regiminis. Et caseus tecens absque sale etiam est sibi optimus. Excitant autem humorem melancolicum omnia acuta, ut cae pe, allium, raphanus, &consimilia. Similiter &salsa omnia, &ter tio aromata omnia calida similiter &semina, ut sunt foeniculus, petroselinum, ciminum &consimilia. Et adhuc quarto aromat: omnia &proprie calida: ut piper: cinamomum: galanga, &con similia. Et inter reliqua acuentia &exiceantia humorem melancolicum est uinum fumosum &potens a quo secedat omnino. &utatur uino albo subtili modicae dulcedinis, non ualde pontico, nec acri. &si fumo sum esset uinum. frangat ipsum cum aqua cisternae qua uti mos est ferrariensium fere omnium uero instrumentum huius primae intentionis Tertium est distractio materierum ad remotas partes &licet multa sint ingenia distrahendi materias. Ego tamen hic quatuor ponam instrumenta felicius materierum diuersiua. uel ragadiosa, apparet, quia materia quae defluit a capite acuta Et primum est, ut teneantur eius menstruales viae apertae cum E fuit acuitate salsedinis &multae caliditatis.