# Consilia 408.6-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 408.6 to 408.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/408.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/408.6

Et uinum nigrum grossum & conturbatum: ut solent esse quaedam Ferrariensia uina a quibus omnino fugiat Vtatur autem carnibus laudabilibus tamen pinguibus castratinis, uitulinis, & proprie de agno & piscibus laudabilibus elixis magis quàm frixis. Et in summa totum eius regimen ex parte ci borum inclinent ad pinguia artificiata tamen cum agresta non salita cum succo arancij & granatorum. Memoret autem uti lacticiniis cibis, & proprie lact ecocto compositis. Et utatur recocta colostra, & aqua lactis in plurimo usu sui regiminis. Et caseus tecens absque sale etiam est sibi optimus. Excitant autem humorem melancolicum omnia acuta, ut cae pe, allium, raphanus, & consimilia. Similiter & salsa omnia, & ter tio aromata omnia calida similiter & semina, ut sunt foeniculus, petroselinum, ciminum & consimilia. Et adhuc quarto aromat: omnia & proprie calida: ut piper: cinamomum: galanga, & con similia. Et inter reliqua acuentia & exiceantia humorem melancolicum est uinum fumosum & potens a quo secedat omnino. & utatur uino albo subtili modicae dulcedinis, non ualde pontico, nec acri. & si fumo sum esset uinum. frangat ipsum cum aqua cisternae qua uti mos est ferrariensium fere omnium uero instrumentum huius primae intentionis Tertium est distractio materierum ad remotas partes & licet multa sint ingenia distrahendi materias. Ego tamen hic quatuor ponam instrumenta felicius materierum diuersiua. uel ragadiosa, apparet, quia materia quae defluit a capite acuta Et primum est, ut teneantur eius menstruales viae apertae cum E fuit acuitate salsedinis & multae caliditatis.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
