# Consilia 412-2

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/412-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/412-2

est, est pectus eius, quod quidem magis habet nocu mentum per colligantiam ad caput, & ad stomachum quam per propriam ipsius essentiam. Magnitudo enim pulsus cum aequalitate satis conuenienti frequentiae & uelocitatis signat potentiam uirtutis, & necessitatem non multum auctam, neque diminutam. Et quia non apparet in eo manifesta plenitu do, neque coarctatio: ideo satis rationabile est concludi spatiositatem pectoris, pulmonem, & cor a nocumento materierum non esse multum laesa, neque etiam apparet paruitas, aut dimis sio in pulsu quae signat debilitatem uirtutis pulsatilis cordis, & pari ratione cum non appareat magnum nocumentum in uelocitate, frequentia diuersitate, & paruitate auhelitus, ideo ap paret pectus & pulmonem a multitudine materierum non esse ualde oppressa, & proprie quando nocumentum, si quod apparet in pectore non est perseuerans. Propter hoc itaque concludendum est, quod multitudo sputi cum excreatione uel rascatione emissi cum strictura uel grauiate anhelitus, cum rugitu & motu in concauo pectoris perceptis fi gnant materias a capite ad pectus defluxisse magis quam quod in pectore genitae sint, propter essentiale nocum entum cordis, pul monis, & diafragmatis, quod confirmatur, quia nocumenta ta ha magis eueniunt & frequentant in eo in sero & post. tempus dormitionis quam in aliis temporibus. Itaque cum apparuerit a multitudine sputi aggrauatus prouideatur sibi hoc triplici remedio. Primum est ut per duas horas post cenam, & per horam antecenam & in aurora accipiat cyatum unum huius decoctionis calefactae quae materias digeret, mundificabit, & diuertet a pectore. Rec. radicum ungulae caballinae & enulae. an. M. i. yreos. 3. i. capil. ueneris, passularum, liquiritiae rasae. an. M. i. S. ficuum pinguium numero octo, incidenda incidantur & coquantur in lib. visi. aquae usque ad consumptionem medietatis, sed croci ponatur in fine decoctionis tantum. 3. i. 8. deinde coletur & bibatur ut supra Secundum remedium pectori appropriatum est hoc. Recip. penidiarum 3. i. S. lohoch de pino. 3. ii. coquatur simul lento igne cum. 3. iii. praedictae decoctionis usque ad bonam spissitudinem, & de hoc saepe teneat patiens in ore suo quantitatem unius grani fabae permittendo ipsum dissolui & ad pectus descendere sine masticatione aliqua. Tertium speciale remedium est hoc, ut si uir iste nobilis pro pter haec duo remedia non alleuiaretur a tussi, immo inquietaret ipsum, tunc accipiat hunc potum, post quem non dormiat nisi una hora tantum immediate post ipsum. Et tardet cibum ad minus horis sex. Cuius descriptio est haec. Rec. mu cillaginis sebesten. 3. ii. cassiae nuper praeparatae cum aqua capillorum ue. 3. viii. agarici electi. J. i. zingib. gra. vi. incorporentur omnia & bibatur totum cum 3. 11, decoctionis in hoc capitulo descriptae, hoc enim conuenienter mundificat pectus, & lenit tussim & ipsam quietam reddit. De nocumento renum & causis eius, et de cura Cap. IIII. Vartum membrum patiens in hoc uiro sunt renes eius

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
