# Consilia 413.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 413.1 to 413.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/413.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/413.1

in quibus inuenitur distemperies ad caliditatem notabi liter intensam & siccitatem quae remissa est respectu ca liditatis, nisi enim esset multitudo humiditatis hepatis, & adhuc multitudo humiditatis a materia phlegmatica, augmentatae in sanguine propter multiplicationem illorum phlegmatum in stomacho per uiam indigestionis factam, tunc intenderetur in renibus siccitas non minor caliditate. Propter hanc igitur caliditatem renum materiae phlegmaticae excoquuntur in eis & conuertuntur in harenas & lapillos & sunt causa euentus doloris & augmenti ipsorum in renibus. Quorum quidem dolorum duplex assignatur causa. Vna quidem est mala complexio calida ipsorum renum uehementer & subito permutans & alterans eos Secunda uero causa est extensio multa facta in eis ab harenis & lapillis, propter quòd non est mirabile si dolores illi sunt ual de fortes, qui habent utranque duatum causarum efficientium dolores, uidelicet malam complexionem calidam subito alte rantem, & solutionem ipsius continuitatis praedictam. Vnde oportet quòd iste uit sit sollicitus in rectificatione renum in apertione & mundificatione uiarum suarum, ne ita frequenter in eis harenae & lapilli multo tempore permaneant. Et in mundificatione etiam materierum mucillaginosarum quae multiplicantur in eis, complemento v. sibi conscribo medi canina Quorum primum est. Recip. aquae cupatorii. 3. ii. aquae c alidaeue, & saxifragiae. an. 3. i. s. bibantur calidae cum su: co omni septim ina tribus diebus continuis in aurora. Deinde accipe hoc secundum remedium. Rec. cassiae pi aepa ratae cum aqua saxifragiae. 3. i. s. et bibatur in aurora & tardet comedere per quinque horas post ipsam Tertium remedium est hoc. Reci. fisticorum mundatorum. 3. iiii. anisi, feniculi, se. pastinacae domesticae et siluestris, granorum milii sol. an. 3. ii. infundantur fistici in aqua capil. uene ris per diem naturalem, deinde contundantur minutissime et co quantur cum sufficienti quantitate zucchari al et cum speciebus nat consectio in frustis. 3. 8. de qua accipiat semper frustum unum ante cibum per spacium unius mensis. Est enim optima in mun dificando renes a lapillis ab harenis, et a materiebus mucillagi nosis, quoniam fisticis inest uirtus qua comminuitur lapis qui est in rembus 18. tertii colligendum Quartum uero remedium cum instantia doloris maxima est hoc. Reeip. pillularum de hyera ma. pillularum de benedicta.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
