# Consilia 417.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 417.1 to 417.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/417.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/417.1

Cap. II Voniam autem horum accidentium plurimum apparet prouenire a mala complexione frigida, & hu. materiali & principaliter cerebri & stomachi: & in hepate etiam & in renibus eius superexcrescit materia phlegmatica quamplu rima per colligantiam ipsorum ad stomacum. Idcirco uidetur omne regimen huius uiri ex parte sex rerum non naturalium co uenienter posse erigi unicuique horum membrorum conferens Quodcunque . n. instrumentum erit rectificatiuum dispositionis sto machi & cerebri: illud erit etiam conueniens hepati & renibus prohibendo materiam in eis congregari & delegari a stomaco ad hepar & renes. Quare itaque regimen debet fundari in applicatione omnii instrumentorum quae leuiter calefaciant & potenter exiccent Qualis enim est lapsus & quanta est ipsius distantia a proprio tem peramento: talia & tanta debent esse instrumenta istius lapsus correctiua: sed lapsus est frigidus non ualde intensus: igitur instru menta debent esse calefactiua in suo gradu non transcendentia secundum gradum. Et iterum lapsus est excellenter humidus & exiccantia debent esse multum eleuata. Omnia ergo quae calefaciunt ab ultima mansione primi gradus usque ad ultimam se cundi gradus erunt ei ita conuenientia: sicut exiccantia in tertic gradu humiditatis multae erunt correctiua. Ita quòd aer eius debet esse calefactiuus leuiter & notabiliter exiccatiuus. Ita quòd locus uel camera eius sit tabulis decenter munitus ab aquis & ab omni humiditate elongatus: & ac cendatur in eo ignis saepe; non tamen ualde magnus. Et utatur testibus calefactiuis conuenienter exiccatiuis. Et similiter utatur tecturis capitis factis ex panno de grana de dossibus uariorum & similibus. In cibis uero eius abstineat ab omni re infrigidante & humo ctante. ut a multo usu aquae frigidae, lactucae usu, bletae, spinachiae, portulacae, cucurbitae, citrulorum. Et effugiat etiam lac, & lactic nia cibaria omnia. Similiter effugiat usum leguminum multa eus poratione replentium caput & stomacum uentositatibus & uaporibus: & non curet comedere pisces uel cancros nisi ualde raro & in pauca quantitate. Similiter euitet quantitatem fructuum humidorum, ut cerasorum, & auellanarum humidarum, pirorum, persicorum, & crisomillorum. Caueat comedere fungos & spongiolas. Et cerebrum & medullas & partes anima lium pingues raro & in pauco usu accipiat.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
