# Consilia 417.5-6

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 417.5 to 417.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/417.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/417.5

Vtatur autem in cibis suis conueniente quantitate salis & aromatum ut cinamo mo & similibus. Et utatur carnibus salitis simplicibus uel con ditis ut sunt laudutuli & similes. Et utatur assatis & proprie leuium carnium & elixis, licet ratius. Et praeter haec quae tacta sunt potest uti omni alio genere ciborum ad libitum suum Vino autem utatur albo uel rubeo mediocris potentiae claro, & aromatico absque aqua, aut saltem ualde parum ponatur di ea in uino. Post cibum autem suum non dormiat nisi transeat una hora uel una cum dimidia, & tunc dormiat capite condecenter eleua CAXIX to, prius super dextro latere: deinde super sinistro se reuoluat. Mi nime autem dormiat super facie. Et non multum etiam iaceat super spinam, neque super renibus autem accipiendis haec obseruet. In cibis Primo nunquam comedat nisi uerus superuenerit appetitus Secundo quòd nullum cibum accipiat nisi bene prius mastitatum Tertiò quòd non curet accipere cibaria ualde plurima nume ro in una mensa.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
