# Consilia 417

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM. CXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/417
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/417

Sicut enim inflammatiuus, pruritiuus, pungitiuus, & mordicatiuus fiunt a materia calida: ita grauatiuus, compressiuus, & contusiuus fiunt a materia frigida, & extensiuus & pulsatiuus a uentositatibus uel a uaporibus plurimum immer sis in panniculis cerebri. Et ex hoc fundamento iterum apparet qualiter declinante aeta te huiusmodi uir paratus est ad subeth: aliquando ad congelationem litargiam epilepsiam uel appoplexiam: a quibus omnibus tueatur ipsum altissimus misericordia sua, Et ex his omnibus postremo concluditur quòd necesse est huuirum esse solertem & uigilantem in regimine suo. ut in posterum apparebit Primae particulae de regimine per sex res non natu rales.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
