# Consilia 418

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/418
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/418

Quarto quòd non utatur cibariis specie diuersis, sicut esset usus carnium piscium, rerum dulcium, acrium cum aromatibus condi, torum, & sic de aliis in una mensa acceptis Quinto quòd non prolonget moram duarum horarum in co medendo ut quidam delitiosi faciunt: sed expandatur media ho ra: aut saltem una Sexto caueat exercitari uiolenter super cibis, immo utilius es set ei quiescere per tres horas: aut quattuor, sed ieiuno stomacoexercitari ualde conueniens est eiaut equitare, pedibus ambulare, circuendo ciuitatem uel alium locum: in tantum quòd caliditas eius parum exercitata perducat ipsum ad leuem sudorem: alioautem tempore quiescat. Vltimo uero quantum potest effugiat iram, furorem uel iracundiam, & animi sollicitudines magnae tristitiae inductiuas, & delitiose utatur animi accidentibus, semper memorando quòd a coitu abstineat post cibum nisi transeant horae septem ad minus. Haec suni quae de regimine rerum non naturalium obseruare oportet. uero pars principalis huius tractatus aperiet Secunda regimen medicinale accidentibus huius uiri conueniens. Et iam apparet ex primo capitulo praecedentis particulae, quòd oportet instrumenta medicinalia esse calida non ualde notabiliter, & amplius exiccatiua Et quia omnium fere praedictorum accidentium primaria cau sa est stomachi debilitas perueniens ex mala complexione sto machi frigidi & hu. multi phlegmatis aquosi & mucillaginosi multiplicatiua, ideo primo ponam tria remedia istius dispositio nis stomachi rectificatiua. Et quia haec stomachi mala dispositio multiplicando praedictas materias est causa magna ut fiant in hepate accidentia prae dicta, ideo pro rectificatione hepatis ponentur duo remedia hepati specialiter appropriata. Etiam quia praedicta nocumenta stomachi & hepatis sunt ma gna causa oppilationis renum & fixionis materierum uiscosarum in eis: ideo in tertio capitulo scribentur quatuor remedia simul hepati & renibus communia Et quia adhuc multa materia euaporans capiti replens ipsum efficit in eis dolores praedictos. Idcirco quatuor specialia remedia ad dolores capitis eius describam appropriata. Particulae secundae de tribus remedijs rectificatiuis

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
