Latin
42.1 to 42.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 42.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
quidam de eiuitate Vin Dolescen, centia fanosa satis dispositione quadam multum uerenda, &sociata pluribus accidentibus non minus timorosis molestatur. Est autem dispositio eius mala complexio cerebri frigida, &hu mida cum multitudine phlegmaticae mate riei mucillaginosae, &partim aquosae quae in capite eius multiplicata est propter multam euaporationem a stomacho eius capiti communicatam cum iuuamento multae euaporationis ab hepate, &ab alijs membris inferioribus proueniente. alia uero pars materiei in cerebro, &suis concauitati bus genita est propter debilitatem digestiuae eius. Quae quidem ambae materiae in capite multiplicatae causae sunt plurium accidentium non minus molestantium ipsum, quam faciat principa lis aegritudo; quae proprie soda, uel dolor capitis grauis, &antiquus denominari solet ab auctoribus, uel cephalea Primum igitur accidens est ipse dolor capitis iam dictus ab illa mala complexione proueniens Secundum accidens est nocumentum inoperationibus anima lium uirtutum, sicut conturbatio in somno proueniens. Tertium est nocumentum in sermonis prolatione contingens. Quartum est urinae retentio. Quintum est dolor grauatiuus, &extensiuus in spatulis &brachijs saepe proueniens, &aliquando in musculis pectoris apparens Sextum est haemorrhoydarum restrictio. Septimum uero est genuum, &uniuersaliter fere omnium iuncturarum debilitas in motu progressiuo, &sustentatione corporis apparens Octauum uero est mala dispositio stomachi, quam pro nunc credo esse magis accidens a nocumento capitis proueniens, quam nocumentum capitis ab eo proueniret: licet fortassis nocumentum capitis prius a nocumento stomachi incipiendo prouenerit. Aegritudines enim per colligantiam euenientes frequenter sunt causa, ut una eueniat &intendatur ab altera &econtra. qua re secunda primi doctrina prima. 8. cap. &est cum societas prouenit ad casum, quemadmodum cum cerebrum aegrotat associa tur ei stomachus: debilitatur enim tunc digestio, &mandat ipsi stomacho uapores malos, &nutrimentum non digerit, &auget ipsius cerebri aegritudinem, &sic ex hac aegritudine perueniunt patientes ad debilitatem, &circuitionem. Et alia litera habet. &sic haec societas id est colligantia cadit in iudicium permanentiae, &circuitionis: &est litera clarior.