Latin
CONSILIVM
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 420
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. huius nobilis uiri domini Ispositio Leonardi de Nurinberga est mala complexio frigida &hu. stomachi a longo tempore icontracta in ipso sicut ex mihi narratis apparet. Ego uero ex, ignis sumptis a substantialiter inhaerentibus ab actione laesa, uel ab operationibus, quod idem est, &ab exeuntibus consideraui, non solum a tempore illam malam complexionem, uerum etiam in ipso a generatione contractam. Potuit autem hanc malam complexionem intendere &deterio, rem facere excessus in aliqua de sex rebus non naturalibus, iut nimia ciborum &potuum non suo tempore &ordine frequens assumptio. Similiter etiam immoderata exercitia post cibi assumptionem consuet: adhuc etiam immoderatae &fortes repletiones uentris const pationem consequentes. Iterum &fortes euacuatio nes per solutiua farmaca factae, aut per fiequentatas phlebotomias &uentosationes. Similiter etiam &immoderatus col tus, in quo iuniores saepe, &multum imperite peccare solent. De rebus autem maxime debilitantibus membra est coitus qui &lices uirtutes omnes corporis compaginem dissipando deijcit, stomaco in cerebro &reliquis exanguibus membris permaxime nociuus existit. Ad hanc etiam debilitatem uigorandam non parum superaddunt passiones animae, ut tristitia, cogitatio, dolo rosa, angustia menus, ita furibunda, cordis effectuosa commotio, &sibi similes animae commotiones. Extermiuant enim haec accidentia &mutant corpus ab ea quae secundum naturam consistentia tertio tegni in principio colligendum. De cura huius malae dispositionis per regimen sex rerum non naturalium.