# Consilia 420

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, CONSILIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/420

Cap. I. huius nobilis uiri domini Ispositio Leonardi de Nurinberga est mala complexio frigida & hu. stomachi a longo tempore icontracta in ipso sicut ex mihi narratis apparet. Ego uero ex, ignis sumptis a substantialiter inhaerentibus ab actione laesa, uel ab operationibus, quod idem est, & ab exeuntibus consideraui, non solum a tempore illam malam complexionem, uerum etiam in ipso a generatione contractam. Potuit autem hanc malam complexionem intendere & deterio, rem facere excessus in aliqua de sex rebus non naturalibus, iut nimia ciborum & potuum non suo tempore & ordine frequens assumptio. Similiter etiam immoderata exercitia post cibi assumptionem consuet: adhuc etiam immoderatae & fortes repletiones uentris const pationem consequentes. Iterum & fortes euacuatio nes per solutiua farmaca factae, aut per fiequentatas phlebotomias & uentosationes. Similiter etiam & immoderatus col tus, in quo iuniores saepe, & multum imperite peccare solent. De rebus autem maxime debilitantibus membra est coitus qui & lices uirtutes omnes corporis compaginem dissipando deijcit, stomaco in cerebro & reliquis exanguibus membris permaxime nociuus existit. Ad hanc etiam debilitatem uigorandam non parum superaddunt passiones animae, ut tristitia, cogitatio, dolo rosa, angustia menus, ita furibunda, cordis effectuosa commotio, & sibi similes animae commotiones. Extermiuant enim haec accidentia & mutant corpus ab ea quae secundum naturam consistentia tertio tegni in principio colligendum. De cura huius malae dispositionis per regimen sex rerum non naturalium.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
