Latin
421.1 to 421.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 421.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim stomachus eius indi CAAA gestiua magnifice debilitatus existat, in quo etiam multae generantur uentositates quae dolores extensi uos fortissimos in ec facere solent uirtutem non solum eius, sed cordis &cerebris maxime prosternentes, ut apparet ex lipotomia &uirtutis mociuae impotentia tempore doloris stomachi consequentibus. Ea propter in somno notabile tempus expendere debet, cum in eo uirtus digestiua magis quam in uigilia confortetur. Efficit enim somnus operationes omnes naturales fortiores. secunda primi capitulo de his quae proueniunt ex somno &uigilia Incipiat igitur dormire post cibum una hora transacta tempo re aestatis, duabus uero in hyeme, sitque mensura somni non minus octo horarum tempus includens. dormiat super dextroprius latere, deinde super sinistro, deinde super uentre inclinatus. Omnino autem supine dormire fugiat. Semperque in dormiendo sit omni tempore pannis bene coopertus, &maxime su per stomacho sit coopertus coopertura alicuius suprascriptorum sacculorum bene munitus. Vigilias autem excessiue corpus exiccantes effugiat, nisi forte robustior efficeretur cessante am morbo autem omni tempore post cibum maxime suQuiescat per ipso exercitetur, aut leuiter ambulando gradarium equum equitando, naues non uelocissimi transitus nauigando, sermones &hystorias delectabiles conferendo. nullus euim excessiuus motus, aut exercitium totius corporis, aut alicuius partium uidetur sibi esse conueniens uelut luminosa corpora longo tempore &frequenter inspicere maxime dum uerint solarijs radijs percussa, similiter etiam nimia uociferatio frequens stomachi &hypocondriorum fricatio eidem disconuenient uero totius corporis, aut alicuius parRepletionem tis excessiuam, &maxime stomachi cuitare debet. Ex praedictis apparere potest, aliarum etiam par tium praeter stomachum multa repletio non paruam debilitatem stomacho conferre potest. Ipse enim propter aliorum membro rum nocumenta frequentius &magnifice compatitur. Colligatur enim stomachus capiti, cordi, pectori, hepati, spleni, renibus, uesicae, &matrici, ut intelligenti compositionem humani cor poris ex anothomia apparere potest, quare nimirum si aliarum partium plenitudine contristatur. In cibatione igitur sua euitet quantitatem stomaehum grauam tem &similiter potum. deterior enim cibatio est quae stomachi grauitatem facit, sicut deterior potus est qui in stomacho fluctuat. tertia primi. capitulo de regimine per cibum &potum.