Latin
425.1 to 425.3
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 425.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum quod omni sero post cenam accipiat unam rotulam huius confectionis. Rec. specierum dyarodon. 3. i. specierum electuarij de ligno aloes. 3. i1. zucchari al. lib. 5. &fiat confectio cum aqua absinthij Abstineat etiam a multitudine piscium, a cibis pastilibus &lacticinijs, a leguminibus, a caseo molli, bletis, spinachijs, &ab omni cibo actu &potentia frigido. Et bibat uinum bonum odo riferum &potens. Caueat omnino ab usu aquae quantum po test, ad laudem dei omnipotentis Amen. CONSILIVM CXXXIII. De debilitate appetitus proueniente ex debili tate splenis non potentis attrahere melancoliam ab hepate &purificare sanguinem ab ea appetitus in generoso &Ebilitas armipotenti uiro domine Gentili de Lionesa omnio prouenit ex debilita te splenis non potentis attrahere melan choliam ab hepate &purificare sanguinem ab ea. Sicut enim debita quantitas melancholiae effusa ad os stomachi per uenam ascendentem ad ipsum est causa conuenii tis appetitus, ita econuerso penuria eius a stomacho est causa debilitatis appetitus At uero digestio minuta in eo facile intelligi potest. Materia enim melancholica multiplicata in fundo stomachi &mala complexio eius frigida &sic. contrariatur debitae digestioni quae perficitur per calidum &hu. etiam per hanc malam com plexionem intenditur debilitas in splene &in stomacho, qua est causa generationis &congregationis phlegmatum in ea, quae phlegmata propterfrigiditatem eorum diminuunt &cor rumpunt digestionem stomachi, immo &aliorum membrorum Ex quibus omnibus colliguntur correlaria plura Primum quod multiplicatio melancholię in stomaco non sem per est causa intendendi appetitum in eo scilicet nisi abundet in ore stomachi Secundum cotrelarium quod cum appetitu diminuto stomachi proueniente ex subtractione melancholiae ab ore stomachi, stat diminutam esse digestiuam eius, patet propter frigidita tem ab ea multiplicatam Tertium correlarium quod cum tali diminuto appetitu com plicatur corruptio digestiuae stomachi, patet quia digestio non raro etiam corrumpitur a frigiditate, licet ut in pluribus corruptio eius fiat a caliditate Quartum correlarium, quod in tali dispositione multiplicatur uentositas &congregatur in splene Quintum correlarium, quod facile cognoscitur causa &materia rugitus in hypocondrio sinistro euenientis Septimum correlarium, quod fractio gurgulationis &rugi tus in splene &partibus circunstantibus prouenit ex fractioni uentositatis ibidem multiplicatae.