# Consilia 428.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 428.1 to 428.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/428.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/428.1

argumento tamen accepto a multitudine phlegmatum indigentium resolutione propter uer tositates quae consumerentur per uigilias uideretur conuenire, sed quia in uigilijs speciebus & humores niouentur magis quam quiescant. ideo augmentum uigiliarum improbandum est, & adherendum est magis longitudini somni amplius quam con sueuerit, cum melius in eo perficiantur actus primae & secundae digestionis quam in uigilando. Dormire autem conuenit ei su per dextro latere longius & sub sinistro minus, sed si non timet nocumentum oculorum aut catarrizantis materiei ad nasum de cubitus super uentre esset ei melior quam super sinistra parte. De accidentibus uero animae nihil melius est ei, quam bene se habere mente, & effugere impressiones melancholicas, ut iram, furiam, & similes passiones, ex quibus motus uehemens impo nitur spiritibus & humoribus, similiter & angustia mentis euitanda est, quae semper associat sibi angustiam idest inquietudinem corporis De quinta uero re non naturali. Primo euitet magnam stomachi repletionem, ipsa enim debilitando innatum caloren est causa generationis & congregationis uentositatum quae efficiunt & augent herniam & coliricam praedictas. Similiter repletio multa grauitando materias & intestina comprimit au inferiora. Tertio intestina & materias quae descenderunt ad osseum grauitate sua coarctatas detinet in eo. Quarto etiam ad istas sequitur augmentum solutionis continuitatis in panni culo sifac. Et quinto sequitur ad fortem. repletionem magna extensio & distractio zirbi & praepatatio eius ad eruptionem. Mensura itaque cibi eius debet esse tanta, ut stomachum non extendat & grauitet & uino non supernatet & fluctuat. Simi liter etiam nullum cibum ac potum accipere debet, nisi cognouerit stomachum esse inanitum a praeassumpto cibo & potu, ad hoc ut stomachus liberior sit ad amplexandum nouam cibatio nem. Nam si praesentibus adhuc reliquijs praeassumptorum ciborum & potuum in stomaco assumeretur nouus cibus posset fieri compraessio diafragmatis. ad quam sequeretur difficultas anhelitus & tussis, quae sunt causae augmentatiuae herniae & alio rum accidentium. Nullum etiam cibum accipere debet nisidi ligenter praemasticatum. Neque etiam accipiat delectationem in multitudine cibariorum numero genere & specie diuersorum Exemplum primi sunt sicut quinque uel sex fercula.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
