Latin
428.5 to 428.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 428.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Exemplum secundi sicut unctuosa acetosa acria pisces carnes &similia. Exemplum tertij sicut accipere carnes uitulinas castrati &capretti, agni, leporis Propter hoc etiam attendat in comestione sua non multum prolongare tempus, ut praelati &iudei facere solent, qui quis que uel quatuor horis in mensa stat, tunc enim perducitur ad inconueniens permiscendi digestum cum indigesto, quis enim dubitat quod cibus assumptus in prima hora digestus erit respctu illius qui assumeretur in tertia hora. Et haec de quinta re no naturali dicta sufficiant. rem non naturalem cont emplandum Circa sextam particularius. Praemitto primo quod cibaria quae assumuntur debent esse fa ciliter a stomaco transmutabilia, ut oua, carnes laudabiles, fercula, &brodialia mediocriter pinguia Secundo debent esse ab omni uiscositate priuata nisi in tempore in quo intenditur ad consolidationem rupturae herniacae Tertio debent esse cibi eius exiccatiui notabiliter. Quarto debent esse penetratiui propter necessitatem transi tus uirtualitatis eorum ad remotas partea Quinto debent esse multi nutrimenti in pauca quantitate exhibiti, taliter enim nec membra nec eorum uirtutes grauarentur Panis igitur sit de pura farina bene fermentatus coctus duorum dierum aut trium ad plus. Et cibi farinacei &pastiles omnes dimittantur nisi ut intra dicetur. De carnibus uero dimittantur carnes antiquę animalium om nium siue domesticorum &siluestrium, &prope in aquis &ual libus degentium.