Latin
432
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 432
Unproofread scanNot analysed yet
tyriacae Andro machi dissoluta cum. 3. ii. aquae apii, &est singulare remedium, yriaca enim confert in doloribus renum &ex pluribus causis prouenientibus v. can. summa prima capitulo de uirturibus &laudibus tyriacae. Et à Galeno in libello de commoditatibus eius colligendum. Et ex istis instrumentis si bene attendis facile remoueri possunt dolores renum a mala complexione uel oppilatione ipsorum prouenientes, communicant praedicta instrumenta iuuamen ta in utrisque, ut ex corum componentibus intelligi potest. Hoc in summa est regimen dolorum ram in renibus quàm in spi na quàm in lumbis, &in intestinis uenientium. De remediis stipticitati uentris applicandis. Cap. III. Ost haec autem ponendum est regimen stipticitatis uentris remotiuum. Pro quo sufficienter conferre potest clistere lenitiuum descriptum in doloribus tenum a sanguine uel cholera prouenientibus Secundo huic capitulo seruit exhibere potionem de cassia ut ibidem apparuit. t1 Tertio confert ad allud comedere ante cibum sex uel octo ficus calefactas. Item comedere. 3. i. passularum nigrarum ante cibum Et quarto multum utile est comedere quinque uel sex pruna recentia ante cibum, &si non habeantur nisi sicca, tunc per ne ctem infundantur in aquam uiolarum &comedantur ante cibumfigo autem experientia certa scio, quòd omnis stipticitas uentris amouetur accipiendo ante cibum coclear unum huius electuarii. Recip. prunorum damascenorum sebestem ana numero nonaginta, passularum enucleatarum. 3 ii. granorum psi ii lib. s. polipodii recentis. 3. iiii. folliculorum senae, uiolarum, seminum communium suprascriptorum ana. 3. i. infundantur pruna sebesten &psilium in lib. iiii. aquae usquequo mucillage conuenienter extrahatur ab eis, securius tamen est psilium per se infundi &parum macerari, ne pars centralis eius quae acuta est effundatur ad aquam. De hac igitur mucillagine uiscosa lib. iii. accipiantur &coquantur cum lib. s. penidiarum usque ad spis situdinem, deinde praedictis addantur species ultimatae conterendo omina simul in mortario, &fiat electuarium &est maxij mae utilitatis. Et si uelis ipsum fortius efficere duplicentur polipodium &sena, non tamen propter hoc fiet acutius aut minus bonum. Haec de regimine stipticitatis uentris bene sufficere pos sunt &c. De curatione ad herniam appropriata &c. IIII. Cap. TAm autem instat tempus expediendi quartum capitulum de