Latin
435.1 to 435.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 435.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. De causis dictarum dispositionum. &iure canonico licen Ir egregius tiatus approbatissimus dominus Iohannes de Liuonia dipositiones habet tres quibus principaliter intendendum est Prima est debilitas stomachi proueniens a mala complexione frigida, &humida. cum praesentia multi phlegmatis infusi in tunicas eius &in fundo eius natantis uel contenti, &haec quidem consideranti faciliter patere possunt, eo quia digestiua eius notabiliter debilitata est, et appetitiua etiam ex negatione sitis, et multitudine saliualis humiditatis, et uentositatis quantitate notabili in stomaco ipsius commorantium, et ultimo quia ex potus aut cibarij frigidi et humidi assumptione discrasia eius notabiliter intenditur, et pluribus alijs signis quae gratia breuitatis omittuntur. uero principalis dispositio ipsius est mala com Secunda plexio cerebri frigida et humida materialis, propter quam debilitatem cerebri notabiliter habet, quae etiam in posterum intensior fieri parata est, quod licet pluribus ex signis demonstrari possit, ex duobus tamen nocumentis principa libus quae in ortis a cerebro acciderunt fufficient manifestare eam, quorum quidem nocumentorum primum est in organo au ditus manifestum, quod est diminutio et corruptio in operatione auditiua notabiliter magnificata. Propter cuius quidem nocumenti plenum intellectum praemittendum, quòd nocumenta auditionis sunt tria scilicet ablatio eius quae destructio nominatur, aut diminutio propter quam auditus non subtiliter perscrutatur neque audiat nisi ex longinquo, aut est nocumentum auditus corruptio quod est ut sit uice eius, ut audiat quod audire non potest, sicut est illud quod accidit in aure ex sonitu, tinuitu, sibilo. quarta terrij. capitulo tertio. de quibus nocumentis duo principaliter hoc uiregregius pa titur scilicet nocumentum diminutionis et corruptionis in sensu auditus. Ex quibus facile concluditur quod ad tertiam spetien nocumenti leuiter paratus est, sicut enim ex aqua et imaginationibus ex quibus accidit corruptio in sensu uisus facile peruenitur ad ablationem eius. ita ex diminutione et corruptione in operationibus in sensu auditus prouenit nocumentum ablationis eius Quodlibet autem nocumentorum praedictorum duorum, aut est radicale aut accidentale. Et radicale quidem est surditas, aut tarax, aut guacre, inter quae tria ab auctoribus differentia colligi potest.