Latin
439.1 to 439.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 439.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Localia uero imponenda cum magna tamen cautela quae a me nunquam libenter imponuntur nisi in casu necessitatis mi gnae leuiora sunt ista Primo succus faeniculi expraessus &depuratus expositus soli cum modico pulueris ligni aloes est bonus. Fortius illo est succus ille ex quo accipiatur. 3. i. salis gemmae. 3. i. &permittatur dissolui cum succo illo &collitizetur ex eo gutta una in oculum bis uel ter in dieTertium est, ut accipiatur secalis pars a succo faeniculi depurata &exiccata &dissoluatur. 3. i. ex ea in 3. i. aquae eufragiae &inueni ex ea iuuamentum sublime &c Communia uero localia omnium auctorum medicinae senten tijs approbata sunt fella omnium &sunt proprie uolatilium de rapina degentium, ut colliricum fellis accipitris, fasiani, perdicis, &aliorum non sarcofagorum uolantium peditantium. Collirium bonum &leue est hoc. Recip. fellis saboth &est piscis lucius nominatus. 3. ii. salis gemmae. J. S. dissoluatur sa gemma in praedicto felle &imponatur oculo. Hoc enim est me dicamen elegans &leue satis. Haec sunt illa quae meo iudicio ra tionabili cum experimentali meliora etiam securiora praedictis dispositionibus conferentia tradita sunt a sapientibus, ut in uoluminibus eorum legi potest &c CONSILIVM CXXXVI. De modo rectificandi appetitiuam &digestiuam, uirtutes stomahi &cordis substantiam &renes. laetitia non modica cum senAudeo tiam ex te frater optime donini C. strenui conualescentiam exoptatam, de qua tamen nunquam dubitaui. nec adhuc dubito quin semper ad melius dispositio sua permutari debeat usque ac sanitatem completam, propter quod apud illa quae amodo non leui scrutinio fuerunt applicata, quinque punctis quinque accidentium correctiuis uidetur mihi deinceps insistendum esse Et primum quidem est quod melioretur appetitus eius &digestiua, cui prouideo cum hoc ceroto a sapientibus approbato quod super stomacho suo semper applicatum conseruari debeat. Descriptio ceroti. Rec. resinae clarae electae. 3. i. 8. ligni aloes, galliae musca. macis, menthae, folii ciperi, masticis. an. 3. i cerae. q. s.