# Consilia 439.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 439.5 to 439.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/439.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/439.5

fiat cerotum bene tenax Et secundum principale est quod iterum uigoretur substantia cordis eius hoc medicamine, cuius petiam figura nebulae zuccaratae rotundam factam semper super mammilla finistra portare debeat, omni tamen fine quattuor dierum naturalium renouat dam. Rec. ligni aloes, been al. & ru. ossis de corde cerui, iacinti, smaragdi, foliorum auri. ana. 3. 8. margaritatum. 3. i. folii gariosilorum, galangae. ana. gra. v. laudani purissimi. 3. i. 8. croci. J. s. resinae clarae, 3. iii. S. cerae quantum sufficit. hat cerotum bene tenax Tertium principale est quod propter multitudinem sputi super caput suum portet semper hoc cerotum a coronali commissura per totam sagittalem protensum per latitudinem quinque digitorum usque ad summitatem capitis, gratia cuius etiam sput per ii. horas post cenam omni sero accipiat unam rotulam con fectionis quae infra describitur continuando eam per spacium decem dierum. Primum remedium pro capite. Rec. storacis calamitae, spodii, sandaracae, & galliae muscatae, zedoariae. an 3. 8. sandalorum amborum, corallorum amborum, se. por. rosarum, lambruscae. an. J. S. resinae. 3. v. oppoponacis. 3. i. dissoluan tur gummae cum aceto albo acuto. fiat cerotum amplectens com missuras iam scriptas Secundum uero remedium capitale iterum humiditatum catarralium consumptiuum est hoc. Rec. electuarii mitridati. 3. 5 sandaracae, boli arme. masticis, rosarum lambruscae, corallorum. ana. 3. s. zuccari albi. lib. S. fiat confectio in rotulis magnis quae cooperiantur foliis auri, de qua confectione assumendum est post cibum per quantitatem. 5. 3. AANIIII.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
