# Consilia 440

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/440

Quartum principale pro renibus eius prouideatur cum hoc sa lubri unguento quod applicet renibus suis a medio spatularum usque ad finem spinae per totam latitudinem & longitudinem eius. Rec. olei nenufarini, olei uiolarum, olei de semine lactucae. ana. 3. i. boli. ar. sandaracę, rosarum, seminis portu. floru nenufaris. ana. 3. S. campho. 9. 1. cerae al. quantum sufficit, fiat unguentum molle & ei applicetur ut supra Vltimo habeatur in memoria fluxibilitas uentris, & si non fuerit naturaliter se habens, artificialiter fiat cum pillulis alias habitis aut cum electuario suo ad libitum. Istis applicitis per dies aliquot fiat mihi notitia de statu eius ut sedulo prouidere possim & conuenienter his quae emergent. CONSILIVM CXXXVII. Aliud iterum pro eodem ad rectificandum digestiuam frigidam eius & ad inducendum appetitum citoniorum & aceti Ccipe vini albi acuti, an. lib. S. aquae electae lib. ii. zuccari albi. lib. i. dissoluatur primo zuccarum cum aqua ebul! tione leui, deinde superfundatur acetum, & iterum modicum coquatur. Tertio uero superponatur uinum citoniorum, & coquam tur inuicem lento igne, bene dispumando usque quo fiat conuenientis spissitudinis. Cum ergo coquitur, aromatizetur cum infrascriptis speciebus in syndone rara ligatis. Rec. menthae siccae. 3. ii. ligni aloes, masticis, gartofilorum. ana. J. i. macis. 3. ii. puluerizentur, & fiat ut dicendum est. De hoc igitur potu accipiatur. 3. i. 8. cum. 3. ii. S. aquae decoctionis masticis, & sit bene calidum per nouem horas post cenam assumptum, & tardetur post ipsum cibus horis ad minus tribus. Fiat autem aqua masticis hoc modo. Rec. masticis clarae & ele ctae. 3. j. 6. aquae ueri fontis fialam unam, coquantur simul lento igne usque ad consumptionem tertiae partis duabus remanentibus Secundum principale remedium est hoc. Rec. laudani purif simi. 3. ii. resinae mundae & bene clarae. 3. 1. 8. ligni aloes 3. i. 8. gall. muscatae. 3. S. rosarum spodii, sandalorum amborum, granorum mirti, gariosilorum. an. J. i. camphorae grana quinque, cerae albae quantum sufficit, fiat unguentum bene tenax, de quo petia magna scutalis figurae ab ore stomachi usque ad umb licum uersus laterales partes per duos digitos applicetur, & sem per ibi affixa permaneat, & si quandoque a calore naturali refoluta caderet, tunc reficiatur alia & apponatur Tertium instrumentum principale est hoc. Recip. cinamomi elec. 3. 8. granorum mirti. J. i. pulueris pellicularum stomachi gallinarum praeparatarum. 3. iii. fiat omnium per se puluis subtilis, cuius asperitatem non percipiat sensus tactus, in cuius sine ponatur pulueris electi smaragdi. 3. i. de hoc igitur puluere

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
