Latin
Cap. I1I
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 442-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I1I. Ertia aegritudo principalis huius uiri est quasi cacetica dispositio ipsius, apparet enim facies eius tumens aliqualiter &aliquando uenter eius, ita quod digiti compressio uestigium concauitatis ostendit, &huius quidem causa faciliter intelligitur ex praedictis. Necessarium enim est quod hepar eius debilitatum sit propter duas praedictas aegritudines immo etiam proprium nutritiuum membrorum particularium. licet eis apponatur, non tamen uere eis unitur &assimilatur propter debilitatem ipsorum per dependentiam ab hepate &etiam a stomacho &ab intestinis. Est igitur ipsius mala comple xio frigida &hu. notabiliter intensa, &si perseuerabit minatu sibi futuram ydropem asclitem uel yposarcam, quae hepatis di spositio licet principaliter aduocet ad se curam, tamen secundum magnam partem dependebat cura eius a rectificatione stoma chi &intestinorum iam praedicta tamen particulari cura quatuor instrumen Procutls, ta conscribam quae mihi uidentur utilite sufficere Et primum quidem horum est hoc. aquae absinthij 3. iij. syrupi de cupatorio. §. i. bibatur in mane per plures dies, &erit simul conferens hepati &stomacho ultra praedicta in dispo sitione stomachi posita Secundum uero instrumentum est hoc. Rec. specierum dy cinamomi &aromatici ros. amborum descriptione Mes. an. 3. i. spodij sperum dyarodo descriptione Nicolai. an. 3. 5. zuccari al. li. 5. cum aqua eupatorij. fiat confectio in rotulis trium uel. ii. 3 de quibus aeger semper accipiat unam ante cibum &alteram post cibum immediate. Tertium instrumentum est hoc. Rec. specierum dyalaccae, &dyacurcumę. an. 3. v. mellis ros. syrupi. de cupatorio. ana. 5. i. zut chari al. quantum sufficit. fiat electuarium de quo patiens omni tertio mane quo accipit syrupum praedictum deglutiat quantita tem nucis muscatae Quartum &ultimum instrumentum est hoc. Rec. squinanti florum cupatorij &absinthij. ana. 3. i. s. ceraealbae quantum suffi cit. fiat unguentum molle de quo omni die ter totum ypocondrium dextrum &partes posteriores ei oppositae actu calidae di ligenter iuungantur. Et superponatur pannus actu calidus &suf sumigatur suffumigio in fluxu uentris descripto. &c De dolore renali &mala complexione calida eorum &cura utriusque.