# Consilia 443.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 443.5 to 443.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/443.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/443.5

ipsa enim lauat, mundificat & abstergit materias a renibus rumpendo & educendo arenas & lapillos ab eis. Iuxta illud. 18. tertij. fisticis enim inest uirtus qua comminuitur lapis qui est in renibus. Secundum remedium est hoc. Rec. succi alkekengi. 3. ii. succi apii. 3.i. detur in mi ne in aurora totum calidum cum multo zuccaro. Tertium remedium & bene mundificatiuum est hoc. Recip. specierum electuarii de seminibus descriptione Auicen. v. can summa prima. 3.i. seminis apii, carpobalsami, siseleos, orobi, rubeae tinctorum, se. sparagi acetosae, & scariolae. an. 3. j. S. seminum quattuor communium frigidorum. 3. i.s. medullae fisticorum. 3. ij radicis saxifragie, seminis milij solis, & uitri combusti. ana. 3. 5. syrum. de cupatorio. lib. S. mellis ros. 3. iiij. infundantur fistici mur dati in aqua rubeae tinctorum per duos dies naturales, deinde con terantur, & cum eis quae dicta sunt, & lib.s. zuccari, fiat electua rium, de quo postquam compleuerit aquas suprascriptas per unum mensem continuum in aurora accipiat coclear. i. & tardet cibu horis ad minus 4 Quartum remedium est hoc. Rec. se. milij solis, radicum peo niae: lapidis spongię egyptiacae. an. 3. j. pulueris cicadarum combu starum. 9. ij. specierum electuarij descripti, quinto can. quòd intitulatur de ligno aloes. 3. ij. zuccari al. cocti cum syrupo com posito acetoso lib. S. & cum pulueribus praedictis fiat confectio in rotulis. 3. 5. de quibus omni mane ante prandium per duas horas accipiat rotulam unam. Quintum remedium est. ut iste uir saepe utatur in serculis, & potu suo aliquid de aqua sparagi, & saxifragiae aequaliter com mixtis. Sextum remedium est. ut cum uadit ad mensem deglutiat qua tuor uel quinque grana edere in uere & autumno in quibus flo rer, & grana facit Septimum remedium est ut ipse saepe inungat renes suos cum unctione ista. Rec. olei yrini & nardini. ana. 3. j. s. succi radicum sp ragi, aristologiae lon. spicae nardi: florum cupatorij, seminis petro sil. apij. & sparagi. aua. 3.j. cerae albae quantum sufficit: fiat unguen tum molle quod post bulliat in 3. iij.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
