# Consilia 446.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 446.1 to 446.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/446.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/446.1

Ideo dicendum quod principalis aegritudo quae omnium aliarum est causa debet poni apostema stomachi praedictum. Est enim apostema tale notabilis extensionis & duritiei sicut sensus tactus osten dit tangenti & patientis regionem stomachi palpanti parum in fra os ipsius uersus medietatem, & fundum stomachi perquiren do, & quia dolor comitatur apostema non solum tempore conpressionis, sed etiam absque compressione. Ideo facile concludi po test quod apostema tale est in fine augmenti ponendum in que materia secundum partem extraneatur, quod etiam probat febris intensio maior nunc quam prius. Nam circa generationem saniei dolores & febres accidunt magis quam facta sanie. apho. secunda. Et rationabile iterum est hoc apostema durum a matetia me lancholica genita ex adustione colerae uitellinę & sanguinis in simul fuisse factum permutando magis quam incipiendo. Raro enim apostema durum stomacho accidit incipiens. ut patet in diuisionibus Almanso. capitulo sexto sicut raro accidit stomacho apostema durum ab apostemate phlegmatico cui accidit ut indurescat. decimatertia tertij. tractatu quarto capitulo terti in principio. Neque etiam hic apparent signa per quae dici posset hoc apostema esse a melancholia naturali factum. Neque in loco illo est tanta durities quanta solet concomitari apostemata a melancholia naturali facta. Intensio etiam febris pungitiuus dolor caliditas & pulsatio tactu percepta uidentur hoc probare rationabiliter, quare relinquitur hoc apostema factum esse a materia melancholica ex adustione sanguinis & colera facta. quod etiam declarat euersio coloris in citrinitatem fusce dini commixtam & malitiei habitudo omnis & pulsatio fortis in parte. Et haec de inuestigatione apostematis & reduction eius ad speciem suam, ita pertranseant &c quod pulsus & saltus cordis praedictus sit acciInsuper dens huius apostematis ex pluribus declarari potest Primo per colligantiam propinquitatis. partis enim apostemosae in stomacho ad basim cordis est magna propinquitas. Icem per colligantiam ad tertium &c. hoc declarari potest. Col ligatur enim stomachus cordi mediante diafragmate arterijs nenis & ligamentis utrunque eorum inuicem annectentibus, quare cor per compassionem absolutam & non absolutam a stonacho compati potest. Cum igitur ab hoc apostemate mala con plexio calida materialis & uaporosa communicetur cordi, neresse est in corde augmentari necessitatem notabiliter. Oportet igitur uirtute existente forti & organis obedientibus assignatis heri diastolem cordis magnam, per quam piramidalis pars cordis fortem faciat pulsationem circa medium toracis, sed illa est ratio formalis saltus cordis, quare &c.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
