# Consilia 450.1-5

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 450.1 to 450.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/450.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/450.1

CAXXIA. Fructus uero & proprie horarij omnes frigidi & humidi uer tosabiles & multae stipticitatis dimittendi sunt ut cerasa poma pira dactili castaneae mespila & granata acria & citonia, potest autem uri amigdalis recentibus ficubus auellanis granatis dulcibus passulis, & peponibus bene maturis. Haec enim omnia sua leui caliditate & humiditate conuenientibus bonum exhibent nutrimentum. Inter fructus potest: etiam uti fisticis amigda lis siccis. Nequaquam autem tangat pineas. grana enim pinea rum nocent stomacho. decimatertia tertij. capitulo de iuuantibus & nocentibus stomacho. De radicibus autem dimittat omnes quae uentosae sunt excel lenter & calidae & acuitate participant. ut allium porrum caepe bulbi. napi autem in suis temporibus conueniunt ei in cibis cor ditis. Rapae autem dimittendae sunt, eo quia superfluam habent humiditatem & difficilis digestionis existunt. Democritus nanque, tertio practicae, dannauit eas tanquam corpori nociuas & inflammationis stomachi excitatiuas, licet Diocres & Diony sius oppositum sentiant. ut scripsit Diosco. in proprio capitulo. Carotae autem placent mihi, eo quia calidae sunt & aperitiuae me diocriter & praecipitant a stomacho phlegma De conditis uti potestis oliuis corticibus aranciorum rapis & napis moderato usu. De alijs autem quae sumuntur ex partibus animalium. laudandum est ei mel moderato usu, immo eius ydromel & confortat stomachum & facit appetere cibum, ut se cundo. can. capitulo de melle. Laudantur etiam ei oua praeterquam frixa. Et butirum recent uel leuiter salitum, zuccharum autem tabarzet & secundae coctionis placet mihi Oleum etiam recens oliuarum dulcium & similia laudantur. De saporibus autem euitet acetum saltem simplex & acutum. Euitet etiam succum granatorum, & proprie acrium, muzorum & dulcium succus omnino conueniens est ei. Succus autem cito niorum & aranciorum & limonum bonus est ei moderato usu. autem ipsius eligat uinum substantia tenue coDe potu lore album uel citrinum auctum a Gal. nomina tum in libello de uinis sapore dulce, non multum excellenter, odore suaue & uinositate remissum aut mediocre, quod si tala fuerit simplex accipiatur, aut si fuerit potentius frangatur cum qua bene decocta Si autem instarent signa & accidentia caliditatis intensae, uti potest ydromelle facto ex. XX. partibus aquae et una mellis deco ctae usque ad consumptionem quartae partis. Aquam uero frigidam fugiat tanquam ignem & reliquos pe tus infrigidantes & incrudantes materias. Sufficiat hic de cibis & potibus sermo succinctus.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
