# Consilia 452-3

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/452-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/452-3

Cap. VII. De intentione septima. Sidu, Ltima uero intentio supra tacta suit accidentium corre tio. Et haec quidem completur per intentiones praetactas, & per regimen apostematis, quoniam sunt accidentia ipsius, ut supra probatum fuit. Febris ergo ut consideranti apparet facile curari poterit cum minorantibus digerentibus & euacuantibus praetactis & diuercentibus Nocumentum uero in anhelitu etiam per eadem procurari potest. Item usus croci in cibariis suis est de medicinis melioribus: confert enim pectori & membris anhelitus, ut tertiadecima ter cii, & secundo canonis colligendum est. Adhuc etiam hoc nocumentum procuratur retinendo in os lohoch de pino aut lo hoch de papauere si materia ad pectus catarrizaret a capite aut lohoch de squilla si grossior est & materia uiscosior. CAL. Saltus uero cordis procurato apostemate a quo pendet, alleuiabitur aut eradicabitur. gratia tamen sedationis ipsius autm norationis administretur hic sacculus. Rec. been albi & rubei, do ronici, ossis de corde cerui, fragmentorum jacincti, smaragdi & saphiri. ana. 3. 8. margaritarum. 3.i. se. ozimi, gariosi. 3. iij. florum boraginis, buglossae & mellissae. ana. 3. ij croci. J. ii. ligni aloes.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
