# Consilia 452

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/452

In omnibus morbis ea quae circa umbilicum & pectinem &c Cum autem fuerit in uiro isto sufficienter digesta materia, ut apparuit capitulo praecedenti, euacuari potest cum 3. 2. pillularum de fumoterrae quae satis leues sunt. Item dari potest haec medicina. Rec. electuarii diasenae. 3. iii. thimi, epithimi, poli podij. ana. 3. S. anisi, dauci, cinamomi. ana gra. iij aquae, lactis caprini. 3. iii. exhibeatur calidum Ego uero in similibus casibus ad materias adustas & grossas exhibeo electuarii de psilio. 3.iii. electuarii diasenae. 3. ii. detur intum cum aqua lactis. Et hanc medicinam dedi eidem in ciuitate Paduana & habuit iuuamentum efficax ex eo Si quis autem exhibere uellet pillulas de lapide lazuli aut de lapide armeno, consideraret circa eas minorare dosim propte praedictas causas. Et haec de intentione quinta dicta sufficiant.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
