Latin
456.5 to 456.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 456.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Si quod tamen argumentum adhuc spei curationis manifestae tantu in hoc uiro adduci posset sustentaretur in duobus motiuis. Primum est quia dispositiones istae non sunt mul tum fixae longitudine temporis. Secundum est quod hic uir adhuc in aetate consistentiae constitutus. Vnde si regatur conueniem ter, ut in praecedenti capitulo declara tum, possibile fortassis erit simul cum restauratione sua neruorum contractionem remoui ri ipso tamen euitante omnes species euacuationis humidi sustanfici &proprie coytum &farmacorum omnium usum. Cum hoc itaque fundamento neruis eius iam in duritiem conuersis prouideatur triplici instrumento Primum est hoc. Rec. olei recentis amigdalarum dul. olei de sisamo. an. 3. i. pinguedinis cerui, ursi, &tassi. an. 3. 8. pul. artheticę 3. 1. conquassentur simul &ex istis actu calidis inungatur tota spina a principio colli usque ad caudam quater in die naturali le uiter confricando Secundum uero principale est. ut iuncturae eius &pedes saepe lauentur cum aqua decoctionis uel brodio dabaon &est tassus &est de remediis Auicennae. uigesimasecunda tertii Tertium uero principale si potens est ad expensam, ut sit pro inquus macellatoribus a quibus accipiat pelles arietis uel castrati uelociter ab animali excoriato &festinanter uestiat mem bra praedicta pellibus illis antequam ab eis euanescat calor ab il lis animalibus infusus. In istis enim duobus remediis latet sanitatis eius remedium ad laudem dei omnipotentis. Amen.