Latin
458.1 to 458.3
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 458.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
cinamomi electissimi. 3. vi. bulliant omnia simul usque ad consumptionem medietatis, &ex eo calido inungantur loca praedicta actu calido mediocriter confricando ea. Cinamomum enim habet magnam proprietatem in tremore, ut legitur secundo canon. capitulo de eo, &oleum de semine canapis, &andacocha electissima sunt in hac dispositione, ut legitur ab Auicen. tertio can. sen secunda ca pitulo de cura tremoris, ubi inquit. Et inunctio cum oleo cana pino &de andacocha mirabilem habet proprietatem, &similiter emplastrum ex ea factum i. recenti solummodo Fertium uero principale &expertum est, ut aeger iste semel in septimana in aurora accipiat. 3. 8. confectionis anacardina dissolutae cum modico aquae rosmarini tepefactae &tardetur post ribus horis ad minus quattuor, &eligatur anacardina confectio descripta in nono Alman. capitulo septimo: Est enim nobilior alteris, &non dubites de eius caliditate cum scribitur quod prouocat ilico sudorem &inducit febrem, hoc enim intelligitur in frequentia usus eius &quantitate magna &c accidens huius uiri est motus tremulus cot Secundum dis eius qui fuit maxima causa omnium sua rum aegritudinum. Cuius quidem causa est mala complexio &materia praedicta eo modo uer cando ipsum sicut de aliorum mem brorum tremore dictum est. Et quia haec dispesitio omnine remota est, propter quod totius corporis uires restaurata sunt. Ideo in hac dispositione non ponam nisi singularia re media duo Primum autem horum est ad tollendum aegritudinem si recidiuaret &pro habendo aduentum eius ut uir iste semper portet appensum collo suo iacentem super corde suo electissimum smatagdum Habet enim proprietatem mirabrlem in confortando cor &stomacum etiam, licet fit complexionis frigidae &si ccae Secundum uero speciale remedium est, ut uir iste super corde suo semper portet cerorum factum in hunc modum, ex hor eniru ceroto ab eo portato motus tremulus cordis omnino reme tus fuit. Cuius descriptio. Rec. zedoaria, charabae, ossis de corde cerui, been albi &rubei. an. 3. i. foliorum &seminis basiliconis, macis, doronici. an. 3. i. croci. 3. 8.