Latin
459.1 to 459.5
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 459.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Recipe laudani electi resinae clarae, picis naualis. ana. 3. 5. galliae muscatae. 3. ii. gatiosilorum, masticis, piretri, cinamomi, spodij. ana. J. i. cerae quantum sufficit. fiat cerotum bene tenax Quintum principalè &proprie gratia mundificationis &confortationis stomachi est hoc. Recip. pillularum de spetiebus. 3. i. 5. macis, galangae, masticis, coriandri praeparati. an gra. vi. cum succo menthae, formentur pillulae de omni. 3. vii. de quibus una omni tertia uel quarta die accipi potest per mediam horam ante cenam non praetermittendo reliqua remedia quae iam dicta sunt accidens principale hunc uirum molestans Quartum &uertens ad se curam est nocumentum uisus, aliquando est nocumentum diminutionis, eo quod obiecta uisibilia usque ad distantiam consuetam non bene percipit potentia uisiua secundum colores, quantitates, situs &figuras ipsorum. Accidit enim quadoque nocumentum corruptionis uisus, quoniam uidetur ei percipere in medio exterius obiecta quae nequaquam ibi sunt, propter quod nocumentum hoc corruptio uisionis reducitur ad capitulum de imaginationibus, &imaginationibus ipsis frequenter succedit aqua, &aquae succedit pannus, qui false nominatur cataracta, nisi per ipsum intelligatur pannus per defluxum genitus. His igitur dispositionibus duplici remedio prouidendum esse decreuimus. Et primum horum est ut post cenam accipiat unam de infrascriptis pilulis. Reciu. aloes hepatici infusi in succo faeniculi per septimanam unam. 3. 1. specierum hyerae simplicis, pilularum lucis, descriptione lucis in antidotario. ana. 3. i. S. cum succo faeniculi, formentur pilulae de omni 3. vi. de his ergo sumatur una per duas horas post cenam. Secundum est collirium hoc de quo singulo die oculis eius iiii. uel v. imponatur gutra idest ipso sedente resupine. Cuius descriptio. Recipe succi faeniculi depurati, succi celidoniae &cufragiae. ana. 3. 5. thuciae praeparatae. 3. iin. fellis piscis saboth, &est lucius uel uariolus. 3. 5. misce &expositum soli teneatur diu. principale accidens molestans hunc uirum Quintum est dolor spatularum &spinae totius &crurium &coxarum. Et huic quidem dolori non uidetur mihi aliter cum prouisione prouidendum esse quam cum rectificatione stomachi, cerebri, &cordis, de quibus dictum est supra, &ipsum dolorem remoueri uidi. Si tamen instaret dolor in spatulis &spina ungatur cum hac inunctione. Rec. olei de croco, de costo, de lilijs albis. an. 3. i. castorei, pipetis, piretri. an. 3. 5. croci. J. i.