# Consilia 459.6-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 459.6 to 459.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/459.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/459.6

cerae albae quantum sufficit, fiat unguentum molle & actu calidum spatulis & to ti spinę applicetur ter in die Di aut dolor instaret in cruribus, tunc eidem prouideatur cum ab lutione actu calida ex his speciebus facta. Reci. cupatorij, absin thij, assari, saluiae, betonicae. ana. M. iii. radicum peucedani. M. iiii. contundantur et incidantur & coquantur in quantitate magna aquae usque ad consumptionem tertiae partis. Itaque praedictorum accidentium cura felicitabitur auxiliante deo cum applicatione praedictorum instrumentorum tamen uir iste a cibis humidis sicut bleta, spinaCaueat chia, portu. cucur. & similium quae nunquam ac piat nisi in parua quantitate et in usu paruo. Melones autem bene dulces et maturos comedere potest licet non omni die. Ficus autem recentes conceduntur ei & similiter uuae bene maturae ei amigdalae dulces et granata dulcia siue muza et persica, licet in paruo usu. Vitet etiam multi aceti usum, sed loco eius comede re potest agrestam recentem et salitam et succum aranciorum et limonum conditorum, usus etiam butyri dimittendus est, sed oleum oliuarum melius est ei. Potus uero eius existat uinum rubeum uel subrubeum saporis mediocris non ualde ponticum uel bruscum, substantia clarum, bene odoriferum, et non ualde fumosum, ego autem tale uinum concessi at gumento sumpto a debilitate stomachi et hepatis, nec uidi cetebro nocere uel neruis, nec aliquod efficere nocumentum.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
