Latin
461.1 to 461.5
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 461.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Contra quia in capite eius multitudo capillorum rufforum, qui etiam sunt grossi &solidi sa tis representatur, sed haec arguunt cerebrum calidum &siccum, eo quia multitudo capillorum arguit multitudinem uaporum qui sunt materia ipsorum &generantur per adustionem. ut patet se ptima quarti. in exordio. Capillus enim nascitur ex uapore fumoso &c. Huic motiuo dicendum est, quòd licet materialis causa capil lorum existat uapor praedictus, ipsa tamen principalius eleuatur atoto corpore inferiori, &recipitur in caput tanquam in cami num totius, &propterea quia hoc cerebrum est amplius humidi quàm calidum, ideo refranguntur praedicti uapores. proptere quòd &si capilli sint multi, quia uapor est multus, &sint rubicum di, quia uniuersa complexio &similiter pattialis cerebri comple xio est calida, &uapor assimilatur naturae sanguinis abundantis in eo, ideo tanta in capillis tinctura consistit, &quia uapor ille notabiliter humidus est, ideo refrangit siccitatem quae soliditatis &grossitudinis capillorum existeret causa per se. Vnde &plani sunt in eo capilli propter humiditatis augmentum sicut se lidi fierent &crispipropter augmentum siccitatis. Amplius cali ditatem &humiditatem cerebri arguit facilitas &promptitud in operationibus interioribus cerebri, eo quia uir iste bene nob lis est in operationibus &imaginationibus &memoratiua, simi liter etiam exteriorum sensuum operationes omnino caliditatis &humiditatis ostendunt uelut humorositas oculorum &auditi uae potentiae diminutio proueniens ex infusione miringae auditi uae ab humiditate multa facta. Et gustus etiam aliquanta dimini tio propter praedictam causam, &odoratus remissio &organi ta cus mollicies actualis quae ex augmento humiditatis proueniunt, ut dictum est Et ex eisdem uere signis apparere potest quòd cordis complu xio naturalis ad caliditatem &humiditatem declinat. Non enim uir iste est iracundus uel furibundus multum &pulsum habet ma gnum &telocem cum organi mollicie re presentarum, &pe ctu S eius tactu humidum &nudum pilis percipitur. ut tangenti pacere potest.