# Consilia 461.1-5

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 461.1 to 461.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.1

Contra quia in capite eius multitudo capillorum rufforum, qui etiam sunt grossi & solidi sa tis representatur, sed haec arguunt cerebrum calidum & siccum, eo quia multitudo capillorum arguit multitudinem uaporum qui sunt materia ipsorum & generantur per adustionem. ut patet se ptima quarti. in exordio. Capillus enim nascitur ex uapore fumoso & c. Huic motiuo dicendum est, quòd licet materialis causa capil lorum existat uapor praedictus, ipsa tamen principalius eleuatur atoto corpore inferiori, & recipitur in caput tanquam in cami num totius, & propterea quia hoc cerebrum est amplius humidi quàm calidum, ideo refranguntur praedicti uapores. proptere quòd & si capilli sint multi, quia uapor est multus, & sint rubicum di, quia uniuersa complexio & similiter pattialis cerebri comple xio est calida, & uapor assimilatur naturae sanguinis abundantis in eo, ideo tanta in capillis tinctura consistit, & quia uapor ille notabiliter humidus est, ideo refrangit siccitatem quae soliditatis & grossitudinis capillorum existeret causa per se. Vnde & plani sunt in eo capilli propter humiditatis augmentum sicut se lidi fierent & crispipropter augmentum siccitatis. Amplius cali ditatem & humiditatem cerebri arguit facilitas & promptitud in operationibus interioribus cerebri, eo quia uir iste bene nob lis est in operationibus & imaginationibus & memoratiua, simi liter etiam exteriorum sensuum operationes omnino caliditatis & humiditatis ostendunt uelut humorositas oculorum & auditi uae potentiae diminutio proueniens ex infusione miringae auditi uae ab humiditate multa facta. Et gustus etiam aliquanta dimini tio propter praedictam causam, & odoratus remissio & organi ta cus mollicies actualis quae ex augmento humiditatis proueniunt, ut dictum est Et ex eisdem uere signis apparere potest quòd cordis complu xio naturalis ad caliditatem & humiditatem declinat. Non enim uir iste est iracundus uel furibundus multum & pulsum habet ma gnum & telocem cum organi mollicie re presentarum, & pe ctu S eius tactu humidum & nudum pilis percipitur. ut tangenti pacere potest.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
