# Consilia 462.6-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 462.6 to 462.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/462.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/462.6

At uero insuper ex praedicto fundamento deducuntur uentos tatum in inferiori uentre causa multiplicationis & descensus ea rum ad inferiores partes uiolenter facti in eis ab expellente uir tute, & congregatio inguinibus apud semut. Vnde ex istis paratus est adherniam.i.rupturam inguinalem, aut iam fortassis incidit in eam Lassitudines autem iuncturarum & impedimentum in motu uel exercitio prouenit ex humiditatibus iam praedictis mollificantibus & relaxantibus lacertos & chordas iuncturarum & ligamenta per quae motus in eis compleri debet. Ex quibus liquide apparet quae sit principalis uiri huius aegri tudo. Est enim mala complexio frigida, & humida, quae tamen am plius laedit ipsum pet augmentum humiditatis & siccitatis, ut su perius declaratum. quae etiam mala complexio associat sibi octo accidentia superius declarata & uerenda satis Propter quod ultimo concluditur quod oporter uirum istum multum esse sollicitum in regimine suae dispositionis, aliter non se lum periculo, sed ingentibus periculis omnino est paratus. De regimine huius dispositionis per administrationes

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
