# Consilia 464.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 464.5 to 464.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/464.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/464.5

Vt autem huius capituli pars tertia princi palis conuenienter expediatur recurrendum est ad ea quae de ab scisione catarri sunt scripta Ad imaginationes etiam solenne remedium est hoc expertum. Rec. fellis piscis saboth.i.lucii, fellis piscis solaris et sturionis re centis, et proprie in fluminibus inuenri. an. 5. 2. aquarum eufragię, maioranae, foeniculi et celidoniae. an Z. i. antimonii subtilissime puluerizati. J. i. ligni aloes, seminis rutae, margaritarum subtilissime tritarum. an S. S. uini riboli. 3.i. omnia subtilissime pulueri xata misceantur cum liquoribus in uase uitreo bene obturato cu argilla, et postquam steterint ad solem. xX. diebus, tunc ex eis bis nel ter imponantur oculo guttae duae mane et sero ante cenâ re teneat oculos per octauam partem horae clausos. Mollificationi autem et extensioni cutis palpebrarum conferi frequens usus huius collirii de quo praedicta cutis saepe balneetur sine impositione in oculum. Rec ip. coriandri granorum len tis et mirti, ros. balaustiarum. an. 3.i. coquantur in lib. aquae usque ad consumptionem duarum partium. huic igitur liquori colato misceatur amili. 3. i. thuris, sandarachae, hypoquistidos, sief memite. ana. 3. vi. tuciae praeparatae. 3. i. 8. et utatur ea ut praedictum est. accidens fuit linguae grauitas, et huic quidem Quartu accidenti subueniri debet his trib. remediis Quorum primum est, ut post purgationes in uere et autumno factas per quatuor dies fiat eidem flebotomia uenae dextrae qua sub lingua reperitur et extrahatur sanguis ab. 3. ii usque ad iii. post aliam purgationem flebotometur alia sinistra uena cum eis dem modis ut in dextra dictum est Secundum remedium est ut post consolidationem praedictarum saepe fiat scarificatio sub lingua cum mitridato omni tertio die de mane per xx. dies Tertium instrumentum est ut saepe fiat masticatio granorum cubebarum per horam ante cenam accidens uidelicet asthma tempore instanQuintum tiae ipsius prouideatur cum euacuationibus & diuersionibus superius: actis Cui etiam optimum remedium est administrare per duas ho ras post cenam hunc potum. Rec. electuarij dyairis. 3. j. filonij. vj.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
