Latin
CONSILIVM CLIIII
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 470-2
Unproofread scanNot analysed yet
CONSILIVM CLIIII. De oppilationibus in gibbo hepatis &renibus. diuiditur autem Con. in cap. tria. De dispositionibus dictis, &causis earum. Cap. I uir dominus Nicolaus delfi Obilis no laborat oppilationibus in gibbo hepatis, &renibus eius alternatim, &uicissitudinarie aduenientibus. Et materia quidem harum oppilationum est phlegma grossum ualde, quod quidem in specie uitrei magis reponi debet quam sub altera specie phlegmatis, &hoc quidem multis motiuis deduci potest. Et primum quidem est ponderositas uel grauatiuus dolor in spina eius &uersus dextrum ypocondrium, &magis tamen posterius frequenter eueniens, cum enim grauitas magis circa partes spinae percipitur, &c. iam est in renibus oppilatio, cum autem percipitur in altero iam dicto loco tunc in gibbo hepatis iam facta est oppilatio, oppilationem enim significat grauatiuus &extensiuus dolor. secunda primi. Secundum motinum est frigiditas cum grauitate praedicta in locis illis percepta. Tertium motiuum a posteriori sumitur, &est quia iam aperiuntur oppilationes beneficio naturae, aut artis, unde ubi urinae ipsius erant tenues, &clarae iam efficiuntur grossae Quartum motiuum est, quia in tempore apertionis oppila tionum in urinis eius percipitur fundus ex quadam materia alba grossa in substantia &colore frustulis saponis similima, quae non potest esse altera quam materia phlegmatica uitrea, quae aut per uiam congelationis exprimentis humidiorem partem uitrei phlegmatis consumentem iam grossior &compacta magis facta est quam sit phlegma uitreum in sua naturalitate existens. Dixi autem superius has oppilationes alternatim molestare ipsum. cum enim uirtus hepatis fortior existat quam ip sorum renum, rationabile est in renibus tales oppilationes acci dere magis quam in hepate ad quod adiuuat maior uiarum str ctura quam hepatis. tertio iterum quia urinalis aquositas phleg ma tale secum commixtum facilius praecipitare facit in renibus. Si autem contingat propter materiam cibalem aliquando hepar oppilari, fortificata tamen uirtute eius praedictas oppilationes aperit, &materiae praedictae ab ipso hepate effunduntur ad renes, &tunc cessante oppilatione hepatis succedit oppilatio in renibus uicissitudinaria, ut iam dictum est. Haec in summa uidetur esse dispositio ipsius in unum collecta Ex quibus facile uideri potest quod si in uiro isto perseuerarent in hepate iam praedictae oppilationes facile paratur ad phleg maticas febres, &ad extinctionem innati caloris hepatis uel ad apostemata phlegmatica, aut ad transitum in asclitem ex de pilitate innati caloris eius peruenire aptam.