# Consilia 472.5-7

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 472.5 to 472.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/472.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/472.5

Vnde ad hanefficiendam oppilationem duplex uidetur efficiens causa concu rere. Prima est frigiditas a stomacho communicata ipsi hepati quae coangustat canalem praedictum. Secunda uero est materialis causa efficiens scilicet phlegma praedictum in hepate illius ui ri multiplicatum, quod sui frigiditate grossitudine & uiscositate praedictam efficit oppilationem. & quia colerica materia in su caliditate, subtilitate, & colore refrangitur a phlegmate sibi con mixto, ideo in eo apparet color non uere citrinus, sed est citrini tas eius ab albedine refracta, eo quia colera in isto uiro abundans magis est uitellina quam pura naturalis. Et patet etiam se cundo ex hoc fundamento quare dolor capitis eius est cum grauicate quod non est proptium dolori capitis à simplici colera pro uenienti. & plura alia ex his concludi possunt correlaria de accidentibus in hoc uiro prouenientibus quae ad praesens dimitto itaque facile apparet inueniri posse re Ex praedictis gimen huic uiro conueniens. oportet .n. ut hic abstineat a frequenti usu rerum actu frigidarum & potentia, sicut a potu uini ualde frigidi actu & debilis in potentia sua ab usu rerum quae grossae sunt, uiscosae & frigidae. Exemplum sicut multitudo piscium pastiles cibi, & lacticiniei, & pedes, & neruosae partes animalium, & panniculosae, & uentres, & capita, abstineat etiam a fructibus oppilatiuis, ut sunt citonia, mespi Ia, & sorbe, & ab his quę sunt facile corruptibilia uelut sunt crisomila, citrulli idest cucumeres parui, pira ualde dulcia, & ceraCLV sa. Et caueat etiam ab acutis inflammabilibus, ut acetum, allium porrum, & bulbum. Euitare debet, & cepe omni modo praeparationis, & dimittat usum uini in substantia ualde grossi, conturbati, colore nigri, sapore pontici uel stiptici. neque etiam ei competit uinum ualde dulce.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
