Latin
477.1 to 477.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 477.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquibus igitur sapientum placuit magis diuersio prima; eo quia ipsa fortius distrahit materias ab hepate per superius educendo eas. maior enim uirtutis fortitudo requiritur ad faciendum ascendere materias sua grauitate multum resistentes, quàm ad faciendum ipsas descendere. Cum ergo ita diuertuntur per supt rius uidetur materias fortius a suo loco eradicari Secunda ratio quia uomitus uidetur conuenienter posse sugi re materias uel extrahere eas ab hepate per meseraycas quae sunt in fundo stomachi Et tertio quia uomitus uidetur esse bonus eradicator materie rum quae in uno loco positae sunt. Et quarto iterum quia per uomitum non solum materiae quae in stomacho &adiacentibus partibus sunt positae quae facile pos sunt transire in coniunctas. Et traxit ista opinio fundamentum ex decimaquarta tertii praeallegato saepe capitulo ubi inquit. Et placet ut utantur ante cibum uomitu. est enim bonum regimen eis, &oportet ut sit in principio rei cum raphano infuso in sin poacetoso. Et in fine eius cum elleboro, sed elleborus non edu cit materias nisi uiolento tractu. igitur &c Aliis uero magis placuit secunda diuersio per clisteria fienda, F &moti fuerunt rationibus pluribus. Et prima quidem est, quo niam materia huius dispositionis secundum magnam partem continetur in concauo hepatis cuius ad intestina maior est pro pinquitas quàm eiusdem ad fundum stomachi. igitur materiae in eo stantes poterunt per clisteria melius &facilius trahi quàm per uomitum. Et secunda quidem ratio est, quia materia facilius inclinatur descensui quàm ascensui. Et tertia est quia eductio per uentrem est euacuatio minus praeternaturalitatis includens quam nomitus. Et 4. est quia cum clisteribus possunt melius perfici sub tiliatio resolutio, &consumptio materierum, &apertio oppilatio num cum medicinis in eis positis quam per uomitum. Et uidetu haec opinio traxisse sententiam suam ex serie praeallegati capituli dum inquit. Et in pluribus dispositionibus quas habent necesse est ut euacues cum eis quae educunt humores solutione uentris &aperiunt oppilationes. Et clisteria subtiliatiua &resoluentia humiditates solutione educentia eas conferunt in ea ualde.