# Consilia 484.1-4

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 484.1 to 484.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/484.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/484.1

Propter quod uir iste abstineat a cibis & potibus omnibus acutis, ut caepe, raphano allio & similibus, & a rebus ualde pin guibus ualde salsis ab eruca a caulibus & similibus, & a uinis ua de fumosis acutis. Et praeter haec iam dicta accipiat cibum omnem libito suo uero medicinalis utatur istis tribus Pro regimine quorum descriptiones infra positae sunt. Prima est descriptio pillularum de quibus saltem omni sexta die parum ante cenam accipiat unam, & sic semper continuan do eam nisi fluxus uentris immoderatus acciderit. Accipe aloes abluti. 3. ii. 8. lap. ar. & lazuli. an. J. i. fiant pillulae ex omni. 3. vi. cum succo rosa Secundum remedium est istud electuarium de quo saltem om ni mense bis in aurora accipiat. 3. iii. S. cum medio ciato aquae lactis, reliquo autem tempore utatur pilulis suprascriptis. Rec. electuarij de psilio, de epithimo. ana. 3. ij. electuarij rosarum. F. 8. misce. Tertium remedium speciale est descriptio quarundam specie rum quae debent in aqua coqui, ut infra apparet, de qua aqua quando instat necessitas magni pruritus & multitudo pustularum corrumpentium, iste dominus madefacia: corpus suum totum, aut saltem partes illas quae magis laesae sunt a scabie. Rec. radic. serpentariae enulae & lapatij. an. 3. i. ellebori nigri. 3. iii. coquantur simul in viii. fialis aquae usque ad consumptionem quartae partis, & fiat ut dictum est. Ad idem. Rec. aluminis iameni. §. i. argenti sublimati. 3. 3. bulliant in tribus metretis aquae usque ad consumptionem tertiae partis, & fiat ut supra. Accipiat hoc electuarium in aurora cum mePro scabie dio ciato aquae lactis calidae & post dormiat per unam horam & tardet cibum assumere horis quinque & post per unam horam prandeat. Rec. electuarij de epitimo electuarii de succo rosa. an. 3. ii. misce & sumat ut supra Secundo accipiat istas aquas in aurora & post dormiat per unam horam & tardet cibum horis quattuor ad minus. Reci. aquae de fumoterrae acetosae & enulae. an. 3. i. misce. Terito quando accipit digestiuum per aliquot dies si uenter eius fuerit stipticus accipiat omni tertio die parum ante cenam pillulam unam de aloe abluto, & post comedat immediate. Quarto accipiat octaua die. 3. i. de pillulis istis insra scriben dis hora suprascripta in minoratiuo & post dormiat per unani ho ram cum dimidia & tardet cibum horis vi.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
