# Consilia 490.5-8

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, 490.5 to 490.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/490.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/490.5

Cum ergo in tali spiritu circularis motus imponitur a ua poribus motis per medullam & panniculos cerebri potentiae sen sitiuae sensus tactus, repraesentatur motus circularis, quia motus est sensibile commune sensu tactus & uisus perceptibile. Et haec est dispositio quam uertiginem uocant sapientes: uisu enim & sensu tactus apparet res mundi circulariter & giratiue moue ri. Et haec dispositio non est uerenda leuiter, quoniam si ma teria illius multiplicaretur aut uapores illi conuerterentur in materiam specie consimilem ei a qua geniti sunt, tunc faciende pppilationem in completam ad epilepsiam, aut completam ad appoplesiam terminarentur igitur huius dispositionis quando ipsa appaPro cura ret & proprie quando perseuerat & est fortis omnino festinandum est sex modis curationis qui nunc sequun tur, & tu uide ipsius Primum itaque horum est, ut uir iste uno mane in aurora soluatur cum istis pillulis post quarum assumptionem per horam inte gram dormiat, & post quinque horas accipiat ciatum unum aquae hordei cum zuccaro calidae & sexta sequenti hora accipiat prandium suum. Rec. pillularum foetidarum, pillularum de sarco colla & cochiarum. an. J. i. fiant pillulae. vij. cum sir. rosa. & non multum exercitetur post earum assumptionem & calefaciat uentrem suum cum pannis calidis frequenter. Secundum instrumentum est. ut in die sequenti post solutionem praedictam aut saltem die tertio ad ipsam phlebotometur ei uena post aurem sinistri lateris & educantur sanguinis. 3. ii. aut. iii. haec enim phlebotomia est optima in cura uertiginis cuuscunque materialis, ut prima tertij tractatu quinto, de cura uertiginis Tertium instrumentum est, ut post illam sequenti mane ac cipiat hoc digestiuum calidum in aurora & tardet post ipsum cibum horis ad minus quattuor & continuet ipsum ad minus octo diebus, cuius descriptio est. Re. sir. de calamento, oximellis compositi sir. de sticados. an. 3. s. aquae radicum iris & ipericonis. an. 3. i.s. misce & accipiatur ut dictum est Quartum instrumentum est, ut post sir.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
