# Consilia 492

Bartholomaeus de Montagna, Consilia, Cap. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/492

percipit circa occiput & gulam eius Decimum & ultimum. quare frequenter uigilias immoderatas habet. Haec enim omnia facile solui possunt secundum diuersitatem humoris melancolici & substantiae ipsius quae multiplicatur in cerebro, & aliquando a materia melancolica fecali decisa, aliquando uero materia illa inflammata uel putrens substantiali ter miscetur cum sanguine cordis & cerebri, aut uapor ipsius in flammatus miscetur spiritui uitali & animali qui est instrumen tum operationum sensuum interiorum, unde uariae fiunt impraes siones & permutationes operationum secundum uarietatem cor ruptionum in spiritibus & organis factam a materia fecali me lancolica, aut tali etiam praeternaturali facta, ut patet intelligenti. Et horum plurima legi possunt tertio interiorum, capitulo de melancolia, & tertio colliget, capitulo de nocumentis accidentibus in operationibus sensuum interiorum, & pluries alibi, ut nono theoricae quae particulariter allegatae dimisi, & tu recurre illuc & uidebis. Ex quibus omnibus ultimate conclu ditur quod huic uiro necessaria est magna sagacitas & cautela grandis in regimine suo. De cura huius dispositionis per medicinalia. Cap. II. igitur regulari dispositionis huius xij. in PROCMYA srumentis uidetur mihi eidem prouidè dum esse prius tamen memotando duorum Quorum primum est quod flobotomia post aures iam praemissa & electuaria duo cordialia descripta superius non leue auxilium huic capitulo exhibere possunt Secundum est, qiod omnia instrumenta medicinalia quae in posterum tangenda sunt includere debent intentionem aduerfandi melancoliae cum omnibus qualitatibus & confortando ce rebrum & defendendo ipsum ab impressionibus illius non so D lum per qualitates communes, sed etiam per appropriatas Primum itaque de instrumentis medicinalibus est, ut postquam sedata fuerint accidentia praemissa & remanserit infesta tio maior in operationibus interiorum sensuum, sicut ut in pluribus fieri solitum est in eo, tunc statim hora electa scilicet pos ortum solis per horam unam cibo in stomaco iam praedigesto & uentre ipsius iam bene mundificato flobothometur eidem sal uatella sinistrae manus inter annularem & auricularem digitos posita, & educantur ex ea sanguinis. 3. iii, uel iiii. Secundum uero instrumentum est, ut sequenti mane admini stretur ei hoc minoratiuum materiei melancolicae partim eductiuum in aurora & obseruentur post assumptionem conditiones quae superius in alijs solutiuis tactae sunt. Cuius descriptio. Rec. cassiae nuper de canna extractae cum aqua lupulorum. 3. vi. pul ueris lapidis lazuli. J. i. lapi. armeni. 9. 5. misce & detur in potu calidum cum. 3. iiii. aquae lactis caprini & erit sublime Tertium uero instrumentum est, ut uir iste accipiat hoc digestiuum quod continuet diebus saltem xv. in aurora ipsum ca lidum accipiendo, & tardetur per iiii. horas post ipsum cibus. Cuius descriptio. Rec. aquae lactis caprini. 3. V. pulueris lapidis lazuli. gra.ii. succi buglossae. 3.i. misce & accipiat ut supra Quartum instrumentum est hoc. Rec. aloes abluti cum aqua endiuiae. 3.i. lapidis armeni, epithimi, polipodij. ana. grana. v. ani si, dauci, liquiritiae. ana. gra. ij. cum succo rosarum, formentur pil lulae ex omni. 3. vi.

---

Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia.
